To Turbantius — fragments in Against Julian · §5.9.40

Reported scriptural interpretation

Against Julian 5.9.40

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Augustine reports Julian understood the apostle’s warning not to possess one’s vessel ‘in the sickness of desire’ as referring to fornication, not marriage (1 Thessalonians 4:4–5), and denied that ‘one’s vessel’ meant one’s wife.

Latin source witness

Latin

Quamvis tu, quod monuit Apostolus, ne in morbo desiderii suum vas quisque possideat, non de coniugio, sed de fornicatione accipiendum putaveris; atque ita temperantiae totam honestatem de concubitu coniugum abstuleris, ut nemo sibi videatur in morbo desiderii suum vas possidere, quantacumque libidine in uxoris genitalibus potuerit insanire. Si enim ullum ibi tenendum existimares modum, potuisti et illic concupiscentiae reprehendere excessum, eumque dicere ab Apostolo significatum morbum desiderii, et non improbe negare suum vas dictum fuisse cuique coniugem suam. Quo verbo in eadem re etiam Petrus apostolus utitur, ubi monet ut viri uxoribus suis tamquam infirmiori vasi tribuant honorem, velut coheredibus gratiae; adiungens et dicens: Et videte ne impediantur orationes vestrae [n99] . Sicut et coapostolus eius tempora praescribit orandi temperantiae coniugali: et secundum veniam concedit, quamvis cum coniuge, non utique illum prolis, sed qui fit voluptatis intentione concubitum [n100] . Hunc audiant christiana coniugia non te, qui vis in eis quam defendis numquam frenari concupiscentiam, sed quotiescumque se commoverit, satiari avidam, regnare securam. Hunc audiant, inquam, fideles Christi qui sunt connubio colligati, ut ex consensu temperent, quo vacent orationi: et cum ad idipsum redeunt propter intemperantiam suam, noverint etiam inde dicere Deo: dimitte nobis debita nostra [n101] . Quod enim secundum veniam, non secundum imperium a tanto doctore dicitur, utique ignoscitur, non iubetur.

About this text

Earlier four-book work to Turbantius, surviving as excerpts arranged by Augustine’s witness. Latin source text is on each section when recovered.

English follows Julian’s words as Augustine excerpts them in Against Julian. This is not a recovered complete To Turbantius.

Witnesses

  • Copy-text Augustine, Against Julian (Latin · Excerpts arranged by Augustine’s books)

This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.