Lactantius — Divine Institutes 3.2
Now, since in the two prior books the falsehood of the religions has been shown and the origin of the whole error laid out, this book's duty is to show that philosophy also is how empty and false,
so that when every error is removed the opened truth may shine clear.
False cult and false wisdom both cleared for truth's disclosure.
Latin
Nunc, quoniam duobus prioribus libris religionum falsitas demonstrata est nec non origo ipsa totius erroris exposita., huius libri munus est philosophiam quoque ostendere quam inanis et falsa sit, ut omni errore sublato ueritas patefacta clarescat. ordiamur itaque a communi philosophiae nomine, ut ipso capite destructo facilior nobis aditus pateat ad excindendum omne corpus, si tamen potest corpus uocari, cuius partes ac membra discordent nec ulla compage inter se cohaereant, sed quasi disiecta et dissipata palpitare potius uideantur quam uiuere. Philosophia est, ut nomen indicat ipsique definiunt, studium sapientiae. unde igitur probem philosophiam non esse sapientiam quam ex ipsius nominis significatione? qui enim sapientiae studet, utique nondum sapit, sed ut sapere possit studet. in ceteris artibus studium quid efficiat et quo tendat apparet:. quas cum discendo aliquis adsecutus est, iam non studiosus artificii, sed artifex nominatur. at enim uerecundiae causa studiosos se sapientiae, non sapientes uocauerunt. immo uero Pythagoras, qui hoc primus nomen inuenit, cum paulo plus saperet quam illi priores qui se sapientes putauerant, intellexit nullo humano studio posse ad sapientiam perueniri et ideo non oportere inconprehensae atque inperfectae rei perfectum nomen inponi. itaque cum ab eo quaereretur quemnam se profiteretur, respondit philosophum, id est quaesitorem sapientiae. si ergo philosophia sapientiam quaerit, nec ipsa sapientia est, quia necesse est aliut esse quod quaerit, aliut quod quaeritur, nec quaesitio ipsa recta est, quia nihil potest inuenire. ego uero ne studiosos quidem sapientiae philosophos esse concesserim, quia illo studio ad sapientiam non peruenitur. nam si facultas inueniendae ueritatis huic studio subiaceret, si esset id studium tamquam iter ad sapientiam, aliquando esset inuenta. cum uero tot temporibus, tot ingeniis in eius inquisitione contritis non sit conprehensa, apparet nullam ibi esse sapientiam. non ergo sapientiae student qui philosophantur, sed ipsi studere se putant, quia illut quod quaerunt ubi aut quale sit nesciunt. siue igitur sapientiae student siue non student, sapientes non sunt, quia numquam reperiri potest quod aut non recte quaeritur aut omnino non quaeritur. uideamus tamen id ipsum, possitne hoc studio reperiri aliquid an nihil.