Lactantius — Divine Institutes 3.20

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

Let us see now what was so great in Socrates himself that a wise man might rightly give thanks to have been born in his times. I do not deny he was a little more sensible than the rest who thought the nature of things could be grasped by talent—in which I judge them not only senseless but also impious, because they wished to inquire by wicked curiosity into things God willed to be hidden.

But if he did nothing of what is praised, the one who thinks he was wise is himself insane. Behold the one for whose times a 'wise man' congratulates himself on being born!

Latin

Videamus nunc quid in Socrate ipso tam magnum fuerit, ut homo sapiens merito gratias ageret illius temporibus esse se natum. non infitior fuisse illum paulo cordatiorem quam ceteros, qui naturam rerum putauerint ingenio posse conprehendi: in quo illos non excordes tantum fuisse arbitror, sed etiam inpios, quod in secreta caelestis illius prouidentiae curiosos oculos uoluerint inmittere. Romae et in plerisque urbibus scimus esse quaedam sacra quae aspici a uiris nefas habeatur. abstinent igitur aspectu quibus contaminare illa non licet, et si forte uel errore uel casu quopiam uir aspexit, primo poena eius, deinde instauratione sacrificii scelus expiatur. quid his facias qui inconcessa scrutari uolunt? nimirum multo sceleratiores qui arcana mundi et hoc caeleste templum profanare inpiis disputationibus quaerunt quam qui aedem Vestae aut Bonae Deae aut Cereris intrauerit. quae penetralia quamuis adire uiris non liceat, tamen a uiris fabricata sunt. hi uero non tantum inpietatis crimen effugiunt, sed, quod est multo indignius, eloquentiae famam et ingenii gloriam consecuntur. quid si aliquid inuestigare possent? sunt enim tam stulti in adseuerando quam inprobi in quaerendo, cum neque inuenire quicquam possint nec defendere, etiamsi inuenerint. nam si uerum uel fortuito uiderint, quod saepius contingit, committunt ut ab aliis id pro falso refellatur. non enim descendit aliquis e caelo qui sententiam de singulorum opinionibus ferat. quapropter nemo dubitauerit eos qui ista conquirant stultos ineptos insanos esse. aliquid ergo Socrates habuit cordis humani, qui cum haec intellegeret non posse inueniri, ab eiusmodi quaestionibus se remouit, uereorque ne in eo solo. multa enim sunt eius non modo laude indigna, sed etiam reprehensione . dignissima, in quibus fuit suorum simillimus. ex his unum eligam quod ab omnibus sit probatum. celebre hoc prouerbium Socrates habuit: quod supra nos, nihil ad nos. procumbamus igitur in terram et manus ad praeclara opera nobis datas conuertamus in pedes, nihil ad nos caelum, ad cuius contemplationem sumus excitati, nihil denique lux ipsa pertineat. (at) certe uictus nostri causa de caelo est. quodsi hoc sensit, non esse de rebus caelestibus disputandum, ne illorum quidem rationem poterat conprehendere quae sub pedibus habebat. quid ergo? num errauit in uerbis? ueri simile non est, sed nimirum id sensit quod locutus est, religioni minime seruiendum: quod si aperte diceret, nemo pateretur. quis enim non sentiat hunc mundum tam mirabili ratione perfectum aliqua prouidentia gubernari, quandoquidem nihil est quod possit sine ullo moderatore consistere? sic domus ab habitatore deserta dilabitur, nauis sine gubernatore abit pessum et corpus relictum ab anima diffluit, nedum putemus tantam istam molem aut construi sine artifice aut stare tamdiu sine rectore potuisse. quodsi publicas illas religiones uoluit euertere, non inprobo, quin etiam laudabo, si ipse quod est melius inuenerit. uerum idem per canem et anserem deierabat. o hominem scurram, ut ait Zeno Epicureus, ineptum perditum desperatum, si cauillari uoluit religionem, dementem, si hoc serio fecit, ut animal turpissimum pro deo haberet! quis iam superstitiones Aegyptiorum audeat reprehendere quas Athenis Socrates auctoritate sua confirmauit? illut uero nonne summae uanitatis, quod ante mortem familiares suos rogauit, ut Aesculapio gallum quem uouerat prosecarent? timuit uidelicet ne aput Rhadamanthum reciperatorem reus uoti fieret ab Asclepio. dementisse hominem putarem, si morbo adfectus perisset. cum uero sanus hoc fecerit, est ipse insanus qui eum putat fuisse sapientem. en cuius temporibus natum esse se homo sapiens gratuletur!

← Faith and Obedience