Lactantius — Divine Institutes 3.17
I have spoken of philosophy itself as briefly as I could. Now let us come to the philosophers—not to fight those who cannot stand, but to pursue them as they flee, cast down on our field.
Epicurus's school was always far more celebrated than the others'—not because it brings anything of truth, but because the popular name of pleasure invites many. For no one is not prone to vices.
If he should be burned, let him say he cares for nothing. Is there clearly reason for anyone to think this the voice of a wise man—which can most aptly be lent to robbers?
Latin
Dixi de philosophia ipsa quam potui breuiter. nunc ad philosophos ueniamus, non ut cum his decertemus, qui stare non possunt, sed ut eos fugientes atque deiectos nostro campo insequamur. Epicuri disciplina multo celebrior semper fuit quam ceterorum, non quia ueri aliquid adferat, sed quia multos populare nomen uoluptatis inuitat. nemo enim non in uitia pronus est. praeterea ut ad se multitudinem contrahat, adposita singulis quibusque moribus loquitur. desidiosum uetat is litteras discere, auarum populari largitione liberat, ignauum prohibet accedere ad rem publicam, pigrum exerceri, timidum militare. inreligiosus audit deos nihil curare, inhumanus et suis commodis seruiens iubetur nihil cuiquam tribuere: omnia enim sua causa facere sapientem. fugienti turbam solitudo Jt\' laudatur, qui nimium parcus est, discit aqua et polenta uitam posse tolerari. qui odit uxorem, huic enumerantur caelibatus bona, habenti malos liberos orbitas praedicatur, aduersus parentes inpio, nullum uinculum esse naturae. inpatienti ac delicato dolorem esse omnium malorum maximum dicitur, forti, etiam in tormentis beatum esse sapientem. qui claritati ac potentiae studet, huic praecipitur reges colere, qui molestiam ferre non potest, huic regiam fugere. ita homo astutus ex uariis diuersisque moribus circulum cogit et dum studet placere omnibus, maiore discordia secum ipse pugnauit quam inter se uniuersi. unde autem disciplina eius tota descendat, quam originem habeat, explicandum est. uidebat Epicurus bonis aduersa semper accidere, paupertatem labores exilia carorum amissiones, malos contra beatos esse, augeri potentia, honoribus adfici; uidebat innocentiam minus tutam, scelera inpune committi; uidebat sine dilectu morum, sine ordine ac discrimine annorum saeuire mortem, sed alios ad senectutem peruenire, alios infantes rapi, alios iam robustos interire, alios in primo adulescentiae flore inmaturis funeribus extingui, in bellis meliores potius et uinci et peru\'e. maxime autem commouebat homines in primis religiosos grauioribus malis adfici, iis autem qui aut deos omnino neclegerent aut non pie colerent, uel minora incommoda euenire uel nulla; ipsa etiam saepe templa fulminibus conflagrare. quod Lucretius queritur, cum dicit de deo: tum fulmina mittat et aedis ipse suas disturbet et in deserta recedens saeuiat exercens telum, quod saepe nocentes praeterit exanimatque indignos inque merentes. quodsi uel exiguam ueritatis auram colligere potuisset, numquam diceret aedis illum suas disturbare, cum ideo disturbet, quia non sint suae. Capitolium, quod est Romanae urbis et religionis caput summum, non semel, sed saepius fulmine ictum conflagrauit: homines autem ingeniosi quid de hoc existimauerint, ex dicto Ciceronis apparet, qui ait diuinitus extitisse illam flammam, non quae terrestre illut domicilium Iouis deleret, sed quae sublimius magnificentiusque deposceret. qua de re etiam in libris consulatus sui eadem dixit quae Lucretius: nam pater altitonans stellanti nixus Olympo ipse suas arces atque inclyta templa petiuit et Capitolinis iniecit sedibus ignes . pertinaci ergo stultitia non modo uim maiestatemque ueri dei non intellexerunt, sed etiam inpietatem sui erroris auxerunt, qui templum caelesti iudicio saepe damnatum restituere contra fas omne contenderint. cum haec igitur cogitaret Epicurus, earum rerum uelut iniquitate inductus — sic enim causam rationemque ignoranti uidebatur — existimauit nullam esse prouidentiam. quod cum sibi persuasisset, suscepit etiam defendendum: sic in errores inextricabiles se ipse coniecit. si enim prouidentia nulla est, quomodo tam ordinate, tam disposite mundus effectus est? nulla inquit dispositio est: multa enim facta sunt aliter quam fieri debuerunt. et inuenit homo diuinus quae reprehenderet. quae singula si uacaret refellere, facile ostenderem nec sapientem hunc fuisse nec sanum. item si nulla prouidentia est, quomodo animalium corpora tam prouidenter ordinata sunt, ut singula quaeque membra mirabili ratione disposita sua officia conseruent? nihil inquit in procreandis animalibus prouidentiae ratio molita est. nam neque oculi ad uidendum facti sunt neque aures ad audiendum neque lingua ad loquendum neque pedes ad ambulandum, quoniam prius haec nata sunt quam esset uidere audire loqui ambulare. itaque non haec ad usum nata sunt, sed usus ex illis natus est. si nulla prouidentia est, cur imbres cadunt, fruges oriuntur, arbusta frondescunt? non inquit animantium causa ista fiunt, quoniam prouidentiae nihil prosunt, sed omnia sua sponte fieri necesse est. j unde ergo nascuntur aut quomodo fiunt omnia quae geruntur non est inquit prouidentiae opus: sunt enim semina per inane uolitantia, quibus inter se temere conglobatis uniuersa gignuntur atque concrescunt. cur igitur illa non sentimus aut cernimus? quia nec colorem habent inquit nec calorem ullum nec odorem. saporis quoque et umoris expertia sunt et tam minuta, ut secari ac diuidi nequeant. sic eum, quia falsum in principio susceperat, consequentium rerum necessitas ad deliramenta perduxit. ubi enim sunt aut unde ista corpuscula? cur nemo illa praeter unum Leucippum somniauit, a quo Democritus eruditus hereditatem stultitiae reliquit Epicuro? quae si sunt corpuscula et quidem solida ut dicunt, sub oculos certe uenire possunt. si eadem est natura omnium, quomodo res uarias efficiunt? uario inquit ordine ac positione conueniunt sicut litterae: quae cum sint paucae, uarie tamen collocatae innumerabilia uerba conficiunt. at litterae uarias formas habent. 20 ita inquit et haec ipsa primordia: nam sunt aspera, sunt hamata, sunt leuia. secari ergo ac diuidi possunt, si aliquid inest illis quod emineat. si autem leuia sunt et hamis indigent, cohaerere non possunt. hamata igitur esse oportet, ut possint inuicem concatenari. cum uero tam minuta esse dicantur, ut nulla ferri acie dissici ualeant, quomodo hamos aut angulos habent? quos, quia extant, necesse est posse diuelli. deinde quo foedere inter se, qua mente conueniunt, ut ex iis aliquid construatur? si sensu carent, nec coire tam disposite possunt, quia non potest quicquam rationale perficere nisi ratio. quam multis coargui haec uanitas potest! sed properat oratio. hic est ille, qui genus humanum ingenio superauit et omnes restinxit, stellas exortus ut aetherius sol. quos equidem uersus numquam sine risu legere possum. non enim de Socrate hoc saltem aut Platone dicebat, qui uelut reges habentur philosophorum, sed de homine, quo sano ac uigente nullus aeger ineptius delirauit. itaque poeta inanissimus leonis laudibus murem non ornauit, sed obruit et obtriuit. at idem nos liberat metu mortis, de qua haec ipsius expressa uerba sunt: quando nos sumus, mors non est: quando mors est, nos non sumus. mors ergo nihil ad nos. quam argute nos fefellit! quasi uero transacta mors timeatur, qua iam sensus ereptus est, ac non ipsum mori, quo sensus eripitur. est enim tempus aliquod quo et nos iam non sumus et mors tamen nondum est, idque ipsum uidetur esse miserum, quod et mors esse incipit et nos esse desinimus; nec frustra dictum est: mors misera non est, aditus ad mortem est miser, hoc est morbo tabescere, ictum perpeti, ferrum corpore excipere, ardere igni, dentibus laniari. haec sunt quae timentur, non quia mortem adferunt, sed quia dolorem magnum. quin potius effice ne dolor malum sit omnium inquit malorum maximum est. qui ergo possum non timere, si id quod mortem antecedit aut efficit, malum est? quid quod totum illut argumentum falsum est, quia non intereunt animae? (minime) uero inquit; nam quod cum corpore nascitur, cum corpore intereat necesse est. iam superius dixi differre me hunc locum et operi ultimo reseruare, ut hanc Epicuri persuasionem, siue illa Democriti siue Dicaearchi fuit, et argumentis et diuinis testimoniis redarguam. uerum ille fortasse inpunitatem uitiis suis spopondit: fuit enim turpissimae uoluptatis adsertor, cuius capiendae causa nasci hominem putauit. quis cum hoc adfirmari audiat, uitiis et sceleribus abstineat? nam si periturae sunt animae, adpetamus diuitias, ut omnes suauitates capere possimus. quae si nobis desunt, ab iis qui habent auferamus clam dolo ui; eo magis, si humanas res nullus deus curat, quandocumque spes inpunitatis adriserit, rapiamus necemus. sapientis est enim male facere, si et utile sit et tutum, quoniam si quis in caelo deus est, non irascitur cuiquam. aeque stulti est bene facere, quia sicut ira non commouetur, ita nec gratia tangitur. uoluptatibus igitur quoquo modo possumus seruiamus: breui enim tempore nulli erimus omnino. ergo nullum diem, nullum denique temporis punctum fluere nobis sine uoluptate patiamur, ne quia ipsi quandoque perituri sumus, id ipsum quod uiuimus pereat. haec ille tametsi non dicit uerbo, re tamen ipsa docet. nam cum disputat omnia sapientem sua causa facere, ad utilitatem suam refert omnia quae agit. ita qui audit haec flagitia, nec boni quicquam faciendum putabit, quoniam bene facere ad utilitatem spectat alienam, nec ab scelere abstinendum, quia maleficio praeda coniuncta est. archipirata quispiam uel latronum ductor si suos ad grassandum cohortetur, quo alio sermone uti potest quam ut eadem dicat quae dicit Epicurus? deos nihil curare; non ira, non gratia tangi; inferorum poenas non esse metuendas, quod animae post mortem occidant nec ulli omnino sint inferi; uoluptatem esse maximum bonum; nullam esse humanam societatem; sibi quemque consulere; neminem esse qui alterum diligat nisi sua causa; mortem non esse metuendam forti uiro nec ullum dolorem, qui etiamsi torqueatur, si uratur, nihil curare se dicat. est plane cur quisquam putet hanc uocem uiri esse sapientis, quae potest latronibus aptissime commodari.