Lactantius — Divine Institutes 1.21

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

We have spoken of the gods who are culted; now a few things must be said of their rites and mysteries. Among the Cyprians Teucer immolated a human victim to Jupiter and handed that sacrifice to posterity—lately abolished under Hadrian.

Among the Taurians it was law that strangers be immolated to Diana; the Gauls placated Esus and Teutates with human blood; not even the Latins were free of this monstrosity, since Jupiter Latiaris is still culted with human blood. What good do they ask of those to whom they sacrifice thus?

Who that has any sanity would not laugh at these games, when he sees people as if mind-captured doing in earnest what, if anyone did in play, would seem too wanton and inept?

Latin

Diximus de diis ipsis qui coluntur: nunc de sacris ac mysteriis eorum pauca dicenda sunt. aput Cyprios humanam hostiam Ioui Teucrus immolauit idque sacrificium posteris tradidit; quod est nuper Hadriano imperante sublatum. erat. lex aput Tauros inhumanam et feram gentem, ut Dianae hospites immolarentur, et id sacrificium multis temporibus celebratum est. Galli Esum atque Teutaten humano cruore placabant. ne Latini quidem huius immanitatis expertes fuerunt, siquidem Latiaris Iuppiter etiamnunc sanguine colitur humano. quid ab his boni precantur qui sic sacrificant? aut quid tales dii praestare hominibus possunt, quorum poenis propitiantur? sed de barbaris non est adeo mirandum, quorum religio cum moribus congruit: nostri uero qui semper mansuetudinis et humanitatis sibi gloriam uindicauerunt, nonne sacrilegis his sacris immaniores reperiuntur? ii enim potius scelerati sunt habendi, qui cum sint liberalium disciplinarum studiis expoliti, ab humanitate desciscunt, quam qui rudes et inperiti ad mala facinora bonorum ignoratione labuntur. apparet tamen antieum esse hunc immolandorum hominum ritum, siquidem Saturnus in Latio eodem genere sacrificii cultus est, non quidem ut homo ad aram immolaretur, sed ut in Tiberim de ponte Muluio mitteretur. quod ex responso quodam factitatum Varro auctor est: cuius responsi ultimus uersus est talis: ϰαὶ ϰεϕαλὰς Ἀίδῃ καὶ τῷ πατρὶ πέμπετε φῶτα . [id est hominem] quod quia uidetur ambiguum, et fax illi et homo iaci solet. uerum id genus sacrificii ab Hercule, cum ex Hispania rediret, dicitur esse sublatum, ritu tamen permanente ut pro ueris hominibus imagines iacerentur e scirpo, ut Ouidius in Fastis docet: donec in haec uenit Tirynthius arua, quotannis tristia Leucadio sacra peracta modo. illum stramineos in aquam misisse Quirites, Herculis exemplo corpora falsa iaci. haec sacra Vestales uirgines faciunt, ut ait idem: tum quoque priscorum uirgo simulacra uirorum mittere roboreo scirpea ponte solet . nam de infantibus qui eidem Saturno immolabantur propter odium Iouis quid dicam non inuenio. tam barbaros, tam immanes fuisse homines, ut parricidium suum id est taetrum atque exsecrabile humano generi facinus sacrificium uocarent, cum teneras atque innocentes animas, quae maxime est aetas parentibus dulcior, sine ullo respectu pietatis extinguerent immauitatemque omnium bestiarum, quae tamen fetus suos amant, feritate superarent! o dementiam insanabilem! quid illis isti dii facere amplius possent, si essent iratissimi, quam faciunt propitii, cum suos cultores parricidiis inquinant. orbitatibus mactant, humanis sensibus spoliant? quid potest esse his hominibus sancti? aut quid in profanis locis faciant qui inter aras deorum summa scelera committunt? Pescennius Festus in libris historiarum per saturam refert Karthaginienses Saturno humanas hostias solitos immolare et cum uicti essent ab Agathocle rege Siculorum, iratum sibi deum putauisse; itaque ut diligentius piaculum soluerent, ducentos nobilium filios immolasse. tantum religio potuit suadere malorum. quae peperit saepe scelerosa atque inpia facta. cui ergo dementissimi homines illo sacrificio consulebant, cum tantam partem ciuitatis occiderent, quantam fortasse ne Agathocles quidem uictor occiderat? ab isto genere sacrorum non minoris insaniae iudicanda sunt publica illa sacra, quorum alia sunt Matris, in quibus homines suis ipsi uirilibus litant — amputato enim sexu nec uiros se nec feminas faciunt — alia Virtutis, quam eandem Bellonam uocant, in quibus ipsi sacerdotes non alieno, sed suo cruore sacrificant. sectis namque umeris et utraque manu destrictos gladios exerentes currunt ecferuntur insaniunt. optime igitur Quintilianus in Fanatico istud inquit si deus cogit, iratus est. etiamne haec sacra sunt? non satius est pecudum modo uiuere quam deos tam inpios, tam profanos, tam sanguinarios colere? sed unde isti errores et haec tanta flagitia manauerint, suo loco disseremus. interim uideamus et cetera, quae carent scelere, ne studio insectandi uideamur eligere peiora. Isidis Aegyptiae sacra sunt, quatenus filium paruulum uel perdiderit uel inuenerit. nam primo sacerdotes eius deglabrato corpore pectora sua tundunt lamentantur, sicut ipsa cum perdidit fecerat; deinde puer producitur quasi inuentus et in laetitiam luctus ille mutatur. ideo Lucanus: numquamque satis quaesitus Osiris. semper enim perdunt, semper inueniunt. refertur ergo in sacris imago rei quae uere gesta est, quae profecto si quid sapimus declarat mortalem mulierem fuisse ac paene orbam, nisi unicum repperisset. quod illum ipsum poetam minime fugit, apud quem Pompeius adulescens morte patris audita haec loquitur: euoluam busto iam numen gentibus Isim et tectum lino spargam per uulgus Osirim. hic est Osiris, quem Serapim [uel Serapidem] uulgus appellat. solent enim mortuis consecratis nomina immutari, credo ne quis eos putet homines fuisse. nam et Romulus post mortem Quirinus factus est et Leda Nemesis et Circe Marica. et Ino postquam se praecipitauit, Leucothea materque Matuta et Melicertes filius eius Palaemon atque Portunus. sacra uero Cereris Eleusinae non sunt his dissimilia. nam sicut ibi Osiris puer planctu matris inquiritur, ita hic ad incestum patrui matrimonium rapta Proserpina: quam quia facibus ex Aetnae uertice accensis quaesisse in Sicilia Ceres dicitur, idcirco sacra eius ardentium taedarum iactatione celebrantur. aput Lampsacum Priapo litabilis uictima est asellus, cuius sacrificii ratio in Fastis haec redditur. cum dii omnes ad festum Matris Magnae conuenissent epulisque satiati noctem lusibus ducerent, quieuisse humi Vestam somnumque cepisse; ibi Priapum somno eius ac pudicitiae insidiatum, sed illam intempestiuo clamore aselli quo Silenus uehebatur excitatam, libidinem uero insidiatoris esse deceptam ; hac de causa Lampsacenos asellum Priapo quasi in ultionem mactare consuesse, aput Romanos uero eundem Vestalibus sacris in honorem pudicitiae conseruatae panibus coronari. quid turpius, quid flagitiosius, quam si Vesta beneficio asini uirgo est? at poeta fabulam finxit. num ergo illut est uerius quod referunt ii qui Phaenomena conscripserunt, cum de duabus Cancri stellis locuntur quas Graeci ο̌νους uocant, asellos fuisse qui Liberum patrem transuexerint, cum amnem transire non posset, quorum alteri hoc praemium dederit, ut humana uoce loqueretur? itaque inter eum Priapumque ortum esse certamen de obsceni magnitudine: Priapum uictum et iratum interemisse uictorem. hoe uero multo magis ineptum est, sed poetis licet quidquid uelint. non excutio tam deforme mysterium nec Priapum denudo, ne quid appareat risu dignum. finxerint haec sane poetae, sed necesse est maioris alicuius turpitudinis tegendae gratia ficta sint. quae sit ergo quaeramus. at ea profecto manifesta est. nam sicut Lunae taurus mactatur, quia similia habet cornua, et placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, ne detur celeri uictima tarda deo, ita in hoc quia magnitudo membri uirilis enormis est, non potuit ei monstro aptior uictima reperiri quam quae posset ipsum cui mactatur imitari. aput Lindum, quod est oppidum Rhodi, Herculis sacra sunt, quorum a ceteris longe diuersus est ritus, siquidem non εὺϕημία̣ ut Graeci appellant, sed maledictis et execratione celebrantur, eaque pro uiolatis habent, si quando inter sollemnes ritus uel inprudenti alicui exciderit bonum uerbum. cuius rei haec ratio redditur, si famen ulla esse ratio in rebus uanissimis potest. Hercules eo cum delatus esset famemque pateretur, aratorem quendam conspexit operantem ab eoque petere coepit, ut sibi unum bouem ueuderet. enimuero ille negauit fieri posse, quod spes sua omnis colendae terrae duobus illis iuuencis niteretur. Hercules solita uiolentia usus, quia unum accipere non potuit, utrumque sustulit. at ille infelix cum boues suos mactari uideret, iniuriam suam maledictis ultus est, quod homini eleganti et urbano gratissimum fuit. nam dum comitibus suis epulas apparat dumque alienos boues deuorat, illum sibi amarissime conuiciantem cum risu et cachinnis audiebat. sed postquam Hercoli diuinos honores ob admirationem uirtutis deferri placuit, a ciuibus ara ei posita est, quam de facto βούζυγον nominauit, ad quam duo iuncti boues immolarentur sicut illi quos abstulerat aratori, eumque ipsum sibi constituit sacerdotem ac praecepit, ut isdem maledictis semper in celebrandis sacrificiis uteretur, quod negaret se umquam epulatum esse iucundius. haec iam non sacra sunt, sed sacrilegia, in quibus id sanctum ducitur, quod in aliis si fiat, etiam seuerissime uindicatur. ipsius autem Cretici Iouis sacra quid aliut quam quomodo sit aut subtractus patri aut nutritus ostendunt? capella est Amaltheae nymphae; quae uberibus suis aluit infantem: de qua Germanicus Caesar in Arateo carmine sic ait: illa putatur nutrix esse Iouis, si uere Iuppiter infans ubera Cretaeae mulsit fidissima caprae, sidere quae claro gratum testatur alumnum. huius capellae corio usum esse pro scuto Iouem contra Titanas dimicantem Musaeus auctor est, unde a poetis αὶγίοχος nominatur. ita quidquid est gestum in abscondendo puero, id ipsum per imaginem geritur in sacris. sed et matris eius mysterium idem continet; quod Ouidius exponit in Fastis: ardua iam dudum resonat tinnitibus Ide, tutus ut infanti uagiat ore puer. pars clipeos sudibus, galeas pars tundit inanes, hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. res latuit priscique manent imitamina facti, aera deae comites raucaque terga mouent. cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant., tibia dat Phrygios ut dedit ante modos . hanc totam opinionem quasi a poetis fictam Sallustius respuit uoluitque ingeniose interpretari, cur altores. Iouis dicantur fuisse Curetes, et sic ait, quia principes diuini intellegendi fuerunt, uetustatem ut cetera in maius componentem altores Iouis celebrauisse. quantum errauerit homo eruditus, iam res ipsa declarat. si enim princeps est Iuppiter et deorum et religionum, si ante illum nulli dii uulgo colebantur, quia nondum nati fuerant qui coluntur, apparet Curetas ex diuerso principes fuisse diuini non intellegendi, per quos error omnis inductus est et dei ueri memoria sublata. ex ipsis itaque mysteriis et caerimoniis intellegere debuerunt hominibus se mortuis supplicare. non igitur exigo, ut aliquis poetarum fictionibus credat: qui hos mentiri putat, pontificum ipsorum scripta consideret et quidquid est litterarum ad sacra pertinentium reuoluat: plura fortasse quam nos adferimus inueniet, ex quibus intellegat inania inepta commenticia esse omnia quae pro sanctis habentur. si quis autem percepta sapientia deposuerit errorem, profecto ridebit ineptias hominum paene dementium, illos dico qui uel inhonesto saltatu tripudiant uel qui nudi uncti coronati aut personati aut luto obliti currunt. quid de scutis uetustate iam putribus dicam? quae cum portant, deos ipsos se gestare umeris arbitrantur. nam Furius Bibaculus inter praecipua pietatis exempla numeratur: qui cum praetor esset, tamen lictoribus praeeuntibus ancile portauit, cum haberet magistratus beneficio muneris eius uacationem. non ergo ille Funus, sed plane furiosus fuit, qui praeturam hoc ministerio se putauit ornare. merito igitur, cum haec a uiris non inperitis ac rudibus fiant, Lucretius exclamat: o stultas hominum mentes, o pectora caeca! qualibus in tenebris uitae quantisque periclis degitur hoc aeui quodcumque est! quis haec ludibna non rideat qui habeat aliquid sanitatis, cum uideat homines uelut mente captos ea serio facere, quae si quis faciat in lusum nimis lasciuus et ineptus esse uideatur?

← true-worship