Lactantius — Divine Institutes 1.22
The author and founder of these vanities among the Romans was that Sabinus king who especially entangled rude and unskilled human minds with new superstitions.
To do this with some authority, he pretended to have nightly meetings with the goddess Egeria.
So Roman sacral law begins in staged revelation used to bind the untaught.
Latin
Harum uanitatum aput Romanos auctor et constitutor Sabinus ille rex fuit, qui maxime animos hominum rudes atque inperitos nouis superstitionibus implicauit: quod ut faceret aliqua cum auctoritate, simulauit cum dea Egeria nocturnos se habere congressus. erat spelunca quaedam peropaca in nemore Aricino, unde riuus perenni fonte manabat. huc se remotis arbitris inferre consueuerat, ut mentiri posset monitu deae coniugis ea sacra populo se tradere, quae acceptissima diis essent. uidelicet astutiam Minois uoluit imitari, qui se in antrum Iouis recondebat et ibi diu moratus leges tamquam sibi a Ioue traditas adferebat, ut homines ad parendum non modo imperio, sed etiam religione constringeret. nec difficile sane fuit persuadere pastoribus. itaque pontifices flamines Salios augures creauit, deos per familias discripsit: sic noui populi feroces animos mitigauit et ad studia pacis a rebus bellicis auocauit. sed cum alios falleret, se ipsum tamen non fefellit. nam post annos plurimos Cornelio et Baebio consulibus in agro scribae Petili sub Ianiculo arcae duae lapideae sunt repertae a fossoribus, quarum in altera corpus Numae fuit, in altera septem Latini libri de iure pontificio, item Graeci totidem de disciplina sapientiae scripti, quibus religiones non eas modo quas ipse instituerat, sed omnes praeterea dissoluit. qua re ad senatum delata decretum est, ut hi libri abolerentur. ita eos Quintus Petilius praetor urbanus in contione populi concremauit. insipienter id quidem: quid enim profuit libros esse combustos, cum hoc ipsum, quod sunt ideo combusti, quia religionibus derogabant, memoriae sit traditum? nemo ergo tunc in senatu non stultissimus: potuerunt enim et libri aboleri et tamen res in memoriam non exire. ita dum uolunt etiam posteris adprobare quanta pietate defenderint religiones, auctoritatem religionum ipsarum testando minuerunt. sed ut Pompilius aput Romanos institutor ineptarum religionum fuit, sic ante Pompilium Faunus in Latio, qui et Saturno auo nefaria sacra constituit et Picum patrem inter deos honorauit et sororem suam Fentam Faunam eandemque coniugem consecrauit; quam Gauius Bassus tradit Fatuam nominatam, quod mulieribus fata canere consuesset ut Faunus uiris. eandem Varro scribit tantae pudicitiae fuisse, ut nemo illam quoad uixerit praeter suum uirum mas uiderit nec nomen eius audierit. idcirco illi mulieres in operto sacrificant et Bonam Deam nominant. et Sextus Clodius in eo libro quem Graece scripsit, refert Fauni hanc uxorem fuisse; quae quia contra morem decusque regium clam uini ollam ebiberat et ebria facta erat, uirgis myrteis a uiro ad mortem usque caesam; postea uero cum eum facti sui paeniteret ac desiderium eius ferre non posset, diuinum illi honorem detulisse; idcirco in sacris eius obuolutam uini amphoram poni. reliquit ergo posteris Faunus quoque non parum erroris, quem tamen prudentes quique perspiciunt. nam Lucilius eorum stultitiam, qui simulacra deos putant esse, deridet his uersibus: terriculas Lamias, Fauni quas Pompiliique instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit. ut pueri infantes credunt signa omnia aena uiuere et esse homines, sic isti omnia ficta uera putant, credunt signis cor inesse in aenis. pergula pictorum, ueri nihil, omnia ficta! poeta quidem stultos homines infantibus conparauit, at ego multo inprudentiores esse dico. illi enim simulacra homines putant esse, hi deos; illos aetas facit putare quod non est, hos stultitia; illi utique breui desinent falli, horum uanitas et durat. semper et crescit. sacra Liberi patris primus Orpheus induxit in Graecia primusque celebrauit in monte Boeotiae Thebis ubi Liber natus est proximo; qui cum frequenter citharae cantu personaret, Cithaeron appellatus est. ea sacra etiamnunc Orphica nominantur, in quibus ipse postea dilaceratus et carptas est; et fuit per eadem fere tempora quibus Faunus. sed quis aetate praecesserit dubitari potest, siquidem per eosdem annos Latinus Priamusque regnarunt, item patres eorum Faunus et Laomedon, quo regnante Orpheus cum Argonautis ad Iliensium litus accessit. procedamus igitur ulterius et quaeramus, quis omnino colendorum deorum primus auctor extiterit. Didymus m libris ἐξηγήσεως Πινδαριϰη̆ς ait Melissea Cretensium regem primum diis sacrificasse ac ritus nouos sacrorumque pompas introduxisse; huius duas fuisse filias, Amaltheam et Melissam, quae Iouem puerum caprino lacte ac melle nutrierint — unde poetica illa fabula originem sumpsit apes aduolasse atque os pueri melle complesse —; Melissam uero a patre primam sacerdotem Matri Magnae constitutam, unde adhuc eiusdem Matris antistites Melissae nuncupentur. Historia uero Sacra testatur ipsum Iouem postquam rerum potitus sit, in tantam uenisse insolentiam, ut ipse sibi fana in multis locis constituerit. nam cum terras circumiret, ut in quamque regionem uenerat, reges principesue populorum hospitio sibi et amicitia copulabat et cum a quoque digrederetur, iubebat sibi fanum creari hospitis sui nomine, quasi ut posset amicitiae ac foederis memoria conseruari. sic constituta sunt templa Ioui Ataburio, Ioui Labryandio: Ataburus enim et Labryandus hospites eius atque adiutores in bello fuerunt; item Ioui Laprio, Ioui Molioni, Ioui Casio et quae sunt in eundem modum. quod ille astutissime excogitauit, ut et sibi honorem diuinum et hospitibus suis perpetuum nomen adquireret cum religione coniunctum. gaudebant ergo illi et huic imperio eius libenter obsequebantur et nominis sui gratia ritus annuos et festa celebrabant. simile quiddam in Sicilia fecit Aeneas, cum conditae urbi Acestae hospitis nomen inposuit, ut eam postmodum laetus ac libens Acestes diligeret augeret ornaret. hoc modo religionem cultus sui per orbem terrae Iuppiter seminauit et exemplum ceteris ad imitandum dedit. siue igitur a Melisseo, sicut Didymus tradidit, colendorum deorum ritus effluxit siue ab ipso Ioue, ut Euhemerus, de tempore tamen constat quando dii coli coeperint. Melisseus quidem multum antecessit aetate, quippe qui educauerit Iouem pro nepote. et idcirco fieri potest ut uel ante uel adhuc puero Ioue deos colere instituerit id est alumni sui matrem (Opem) et auiam Tellurem, quae fuit Urani coniunx, patremque Saturnum et ipse hoc exemplo atque instituto Iouem ad tantam superbiam prouexerit, ut postea sibi diuinos honores auderet assumere.