Lactantius — Divine Institutes 1.20

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

I come now to the Romans' own religions, since I have spoken of the common ones. Romulus's nurse Lupa was given divine honors—and I would bear it if it were the animal itself whose figure she bears. But Livy is authority that it is Larentina's image, and not of body but of mind and morals: Faustulus's wife, called lupa among the shepherds for the cheapness of her promiscuous body—that is, a prostitute.

So Romans followed the Athenians' example in shaping her: among them a certain prostitute Leaena, when she had killed a tyrant, was likewise honored.

And publicly they also pray to Terminus as a god who guards boundaries—who is not only a stone but sometimes even a stump. What would you say of those who cult such things except that they themselves are stones and stumps above all?

Latin

Venio nunc ad proprias Romanorum religiones, quoniam de communibus dixi. Romuli nutrix Lupa honoribus est adfecta diuinis, et ferrem, si animal ipsum, cuius figuram gerit. sed auctor est Liuius Larentinae esse simulacrum et quidem non corporis, sed mentis ac morum. fuit enim Faustuli uxor et propter uulgati corporis uilitatem lupa inter pastores id est meretrix nuncupata est; unde etiam lupanar dicitur. exemplum scilicet Atheniensium in ea figuranda Romani secuti sunt, apud quos meretrix quaedam nomine Leaena cum tyrannum occidisset, quia nefas erat simulacrum constitui meretricis in templo, animalis effigiem posuerunt cuius nomen gerebat. itaque ut illi monumentum ex nomine, sic isti ex professione fecerunt. huius nomini etiam dies festus dicatus est et Larentinalia constituta. nec hanc solam Romani meretricem colunt, sed Faulam quoque, quam Herculis scortum fuisse Verrius scribit. iam quanta ista inmortalitas putanda est, quam etiam meretrices adsecuntur? Flora cum magnas opes ex [ arte meretricia quaesiuisset., populum scripsit heredem certamque pecuniam reliquit, cuius ex annuo faenore suus natalis dies celebraretur editione ludorum, quos appellant Floralia. quod quia senatui flagitiosum uidebatur, ab ipso nomine argumentum sumi placuit, ut pudendae rei quaedam dignitas adderetur. deam finxerunt esse quae floribus praesit eamque oportere placari, ut fruges cum arboribus aut uitibus bene prospereque florescerent. eum colorem secutus in Fastis poeta non ignobilem nympham fuisse narrauit quae sit Chloris uocitata eamque Zephyro nuptam quasi dotis loco id accepisse muneris a marito, ut haberet florum omnium potestatem. honeste quidem ista dicuntur, sed inhoneste turpiterque creduntur nec debent, cum ueritas quaeritur, huiusmodi nos uelamenta decipere. celebrantur ergo illi ludi conuenienter memoriae meretricis cum omni lasciuia. nam praeter uerborum licentiam, quibus obscenitas omnis effunditur, exuuntur etiam uestibus populo flagitante meretrices, quae tunc mimarum funguntur officio et in conspectu populi usque ad satietatem inpudicorum luminum cum pudendis motibus detinentur. Cloacinae simulacrum in Cloaca Maxima repertum Tatius consecrauit et quia cuius esset effigies ignorabat, ex loco illi nomen inposuit. Pauorem Palloremque Tullus Hostilius figurauit et coluit. quid de hoc dicam nisi dignum fuisse qui semper deos suos, sicut optari solet, praesentes haberet? ab hoc illut Marci Marcelli de consecratione Honoris atque Virtutis honestate nominum differt, re congruit. eadem uanitate Mentem quoque inter deos senatus conlocauit, quam profecto si habuisset, eiusmodi sacra numquam suscepisset. magnum Cicero audaxque consilium suscepisse Graeciam dicit, quod Cupidinum et Amorum simulacra in gymnasiis consecrasset: adulatus est uidelicet Attico et inrisit hominem familiarem. non enim magnum illut aut omnino consilium dicendum fuit, sed inpudicorum hominum perdita et deplorata nequitia, qui liberos suos, quos erudire ad honestatem deberent, prostituerunt libidini iuuentutis: a quibus flagitiorum deos et in illis potissimum locis, ubi nuda corpora corruptorum luminibus patent, et in illa coli aetate uoluerunt, quae simplex et inprouida prius inretiri et in laqueos potest cadere quam cauere. quid mirum si ab hac gente uniuersa flagitia manarunt, aput quam uitia ipsa religiosa sunt eaque non modo non uitantur, uerum etiam coluntur? et ideo huic sententiae, tamquam Graecos prudentia uinceret, adiecit: uirtutes enim oportere, non uitia consecrari. quod si recipis, o Marce Tulli, non uides fore ut inrumpant uitia cum uirtutibus, quia mala bonis adhaerent, et in animis hominum potentiora sunt? quae si uetas consecrari, respondebit tibi eadem illa Graecia se alios deos colere ut prosint, alios uero ne noceant. haec enim semper excusatio est eorum qui mala sua pro diis habent, ut Romani robiginem ac febrem. si ergo uitia consecranda non sunt, in quo tibi adsentior, ne uirtutes quidem. non enim per se sapiunt aut sentiunt neque intra parietes aut aediculas luto factas, sed intra pectus collocandae sunt et interius conprehendendae, ne sint falsae, si extra hominem fuerint collocatae. itaque praeclaram illam legem tuam derideo quam ponis his uerbis: ast olla, propter quae datur homini ascensus in caelum, Mentem Virtutem Pietatem Fidem: earumque laudum delubra sunto. atquin haec separari ab homine non possunt. si enim colenda sunt, in homine ipso sint necesse est. si autem sint extra hominem, quid opus est ea colere quibus careas? uirtus enim colenda est, non imago uirtutis, et colenda est non sacrificio aliquo aut ture aut precatione sollemni, sed uoluntate sola atque proposito. nam quid est aliut colere uirtutem nisi eam conprehendere animo ac tenere? quod unus quisque simulac coepit uelle, consequitur. hic solus uirtutis est cultus: nam religio ac ueneratio nulla alia nisi unius dei tenenda est. quid igitur opus est, o uir sapientissime, superuacuis extructionibus loca occupare quae possint humanis usibus cedere? quid sacerdotes constituere uana et insensibilia culturos? quid immolare uictimas? quid tantos sumptus uel fingendis uel colendis imaginibus inpendere? firmius et incorruptius templum est pectus humanum: hoc potius ornetur, hoc ueris illis numinibus inpleatur. has ergo falsas consecrationes sequitur quod necesse est. qui enim sic uirtutes colunt id est qui umbras et imagines uirtutum consectantur, ea ipsa quae uera sunt tenere non possunt. itaque nulla in quoquam uirtus est, uitiis ubique dominantibus, nulla fides, omnia pro se quoque rapiente, nulla pietas, nec consanguineis nec parentibus parcente auaritia et cupiditate in uenena et in ferrum ruente, nulla pax, nulla concordia, publice bellis saeuientibus, priuatim uero inimicitiis usque ad sanguinem furentibus, nulla pudicitia, libidinibus effrenatis omnem sexum et omnes corporis partes contaminantibus. nec tamen desinunt ea colere quae fugiunt et oderunt. colunt enim ture ac summis digitis quae sensibus intimis horrere debuerunt: qui error omnis ex illius principalis ac summi boni ignoratione descendit. urbe a Gallis occupata obsessi in Capitolio Romani cum ex mulierum capillis tormenta fecissent, aedem Veneri Caluae consecrarunt. non igitur intellegunt, quam uanae sint religiones uel ex eo ipso, quod eas his ineptiis cauillantur. a Lacedaemoniis fortasse didicerant deos sibi ex euentis fingere. qui cum Messenios obsiderent et illi furtim deceptis obsessoribus egressi ad diripiendam Lacedaemonem cucurrissent, a Spartanis mulieribus fusi fugatique sunt. cognitis autem dolis hostium Lacedaemonii sequebantur. his armatae mulieres obuiam longius exierunt. quae cum uiros suos cernerent parare se ad pugnam, quod putarent Messenios esse, corpora sua nudauerunt. at illi uxoribus cognitis et aspectu in libidinem concitati, sicuti erant armati permixti sunt, utique promisce — nec enim uacabat discernere — sicut iuuenes ab isdem antea missi cum uirginibus, ex quibus sunt Partheniae nati. propter huius facti memoriam aedem Veneri Armatae simulacrumque posuerunt: quod tametsi ex causa turpi uenit, tamen honestius uidetur armatam Venerem consecrasse quam caluam. eodem tempore Ioui quoque Pistori ara posita est, quod eos in quiete monuisset, ut ex omni frumento quod habebant panem facerent et in hostium castra iactarent: eoque facto soluta esset obsidio desperantibus Gallis inopia subigi posse Romanos. quae ista religionum derisio est? si earum defensor essem, quid tam grauiter queri possem quam deorum numen in tantum uenisse contemptum, ut turpissimis nominibus ludibrio habeatur? quis non rideat Fornacem deam uel ; potius doctos uiros celebrandis Fornacalibus operari? quis cum audiat deam Mutam, tenere risum queat? hanc esse dicunt ex qua sint Lares nati et ipsam Laram nominant uel Larundam. quid praestare colenti potest quae loqui non potest? colitur et (Jaca, quae Herculi fecit indicium de turto boum, diuinitatem consecuta quia prodidit fratrem, et Cunina, quae infantes tuetur in cunis ac fascinum submouet, et Stercutus, qui stercorandi agri rationem primus induxit, et Tutinus, in cuius sinu pudendo nubentes praesident, ut illarum pudicitiam prior deus delibasse uideatur, et mille alia portenta, ut iam uaniores qui haec colenda susceperint quam Aegyptios esse dicamus, qui monstruosa et ridicula quaedam simulacra uenerantur. et haec tamen habent aliquam imaginem. quid qui lapidem colunt informem ac rudem cui nomen est Terminus? hic est quem pro Ioue Saturnus dicitur deuorasse nec inmerito illi honos tribuitur. nam cum Tarquinius Capitolium facere uellet atque in eo loco multorum deorum sacella essent, consuluit eos per auguria utrum Ioui cederent, et cedentibus ceteris solus Terminus mansit. unde illum poeta Capitoli inmobile saxum uocat. lam ex hoc ipso quam magnus Iuppiter inuenitur, cui non cessit lapis, ea fortasse fiducia, quod illum de paternis faucibus liberauerat. facto itaque Capitolio supra ipsum Terminum foramen est in tecto relictum, ut quia non cesserat, libero caelo frueretur: quo ne ipsi quidem fruebantur qui lapidem frui putauerunt.. et. huic ergo publice supplicatur quasi custodi finium deo, qui non tantum lapis, sed etiam stipes interdum est. quid de ns dicas qui colunt talia nisi ipsos potissimum lapides ac stipites esse?

← true-worship