Lactantius — Divine Institutes 2.9

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

Now since we have refuted those who think otherwise about the world and its maker God than the truth holds, let us return to the divine fabric of the world, which is handed down in the secret letters of the holy religion.

God therefore first of all made heaven and hung it on high, that it might be the seat of God the founder himself. Then he founded the earth and set it under heaven, for man with the other kinds of animals to inhabit; he willed it to be flowed around and held by moisture.

Whence or how God kindled or melted these two principal things, fire and water, only he who made them can know.

Latin

Nunc quoniam refutauimus eos qui de mundo et de factore eius deo aliter sentiunt quam ueritas habet, ad diuinam mundi fabricam reuertamur, de qua in arcanis religionis sanctae litteris traditur. fecit igitur dens primum omnium caelum et in sublime suspendit, quod esset sedes ipsius dei conditoris. deinde terram fundauit ac subdidit caelo, quam homo cum ceteris animalium generibus incoleret. eam uoluit umore circumflui et contineri. suum uero habitaculum distinxit claris luminibus et inpleuit, sole scilicet et lunae orbe fulgenti et astrorum micantium splendentibus signis adornauit. tenebras autem, quod est his contrarium, constituit in terra; nihil enim per se continet luminis, nisi accipiat e caelo: in quo posuit lucem perennem et superos et uitam perpetuam, et contra in terra tenebras et inferos et mortem. tanto enim haec ab illis superioribus distant, quantum mala a bonis et uitia a uirtutibus. ipsius quoque terrae binas partes contrarias inter se diuersasque constituit, orientem scilicet occidentemque. ex quibus oriens deo adcensetur, quia ipse luminis fons et inlustrator est rerum et quod oriri nos faciat ad uitam sempiter- nam: occidens autem conturbatae illi prauaeque menti adscribitur, quod lumen abscondat, quod tenebras semper inducat et quod homines faciat occidere atque interire peccatis. nam sicut lux orientis est, in luce autem nitae ratio uersatur, sic occidentis tenebrae sunt, in tenebris autem mors et interitus continetur. deinde alteras partes eadem ratione dimensus est, meridiem ac septentrionem, quae partes illis duabus societate iunguntur. ea enim quae est soiis caiore nagranuor, proxima est et cohaeret orienti, at illa quae frigoribus ac perpetuo gelu torpet, eiusdem est cuius extremus occasus. nam sient contrariae sunt lumini tenebrae, ita frigus calori. ut igitur calor lumini est proximus, sic meridies orienti, ut frigus tenebris, ita plaga septentrionalis occasui. quibus singulis partibus suum tempus adtribuit, uer scilicet orienti, aestatem meridianae plagae; occidentis autumnus est, septentrionis hibernum. in his quoque duabus partibus, meridiana. et septentrionali, figura uitae ac mortis continetur, quia uita in calore est, mors in frigore. sicut autem calor ex igni est, ita frigus ei aqua. secundum harum partium dimensionem diem quoque fecit ac noctem, quae spatia et orbes temporum perpetuos ac uolubiles, quos uocamus annos, alterna per uices successione conficiant. dies, quem primus oriens subministrat, dei sit necesse est, ut omnia quaecumque meliora sunt, nox autem, quam occidens extremus inducit, eius scilicet quem dei esse aemulum diximus. quae duo etiam in hoc praescius futurorum deus fecit, ut ei his et uerae religionis et falsarum superstitionum imago quaedam ostenderetur. nam sicut sol, qui oritur in diem, licet sit unus, unde solem esse appellatum Cicero uult uideri, quod obscuratis sideribus solus appareat, tamen quia uerum ac perfectae plenitudinis lumen est et calore potentissimo et fulgore clarissimo inlustrat omnia., ita in deo, licet sit unus, et maiestas et uirtus et claritudo perfecta est. nox autem, quam prauo illi antitheo dicimus adtributam, eius ipsius multas et uarias religiones per similitudinem. monstrat. quamuis enim stellae innumerabiles nncare ac radiare uideantur, tamen quia non sunt plena et solida lumina, nec caloris praeferunt quicquam nec tenebras multitudine sua uincunt. duo igitur illa principalia inueniuntur, quae diuersam et contrariam sibi habent potestatem, calor et umor, quae mirabiliter deus ad sustentanda et gignenda. omnia excogitauit. nam cum uirtus dei sit in calore et igni, nisi ardorem uimque eius admixta umoris ac frigoris materia temperasset, nec nasci quicquam nec coha.erere potuisset, quin statim conflagratione interiret quidquid esse coepisset. uude et philosophi quidam et poetae discordi concordia. mundum constare dixerunt, sed rationem penitus non uidebant. Hera,clitus ex igni nata esse dixit omnia, Thales ex aqua. uterque uidit aliquid, sed errauit tamen uterque, quod alterutrum si solum fuisset, neque aqua nasci posset ex igni neque rursus ignis ex aqua: sed est uerius simul ex utroque permixto cuncta generari. ignis quidem permisceri cum aqua non potest, quia sunt utraque inimica et si comminus uenerint, alterutrum quod superauerit conficiat alterum necesse est, sed eorum substantiae permisceri possunt: substantia. ignis calor est, aquae umor. recte igitur Oaidius: quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque, concipiunt et ab his oriuntur cuncta duobus. cumque sit ignis aquae pugnax, uapor umidus omnes res creat et discors concordia fetibus apta. est. alterum enim quasi masculinum elementum est, alterum quasi femininum, alterum actiuum, alterum patibile. ideoque a ueteribus institutum est ut sacramento ignis et aquae nuptiarum foedera sanciantur, quod fetus animantium calore et umore corporentur atque animentur ad uitam. cum enim constet omne animal ex anima et corpore, materia corporis in umore est, animae in calore: quod ex auium fetibus datur scire, quos crassi umoris plenos nisi opifex calor fouerit, nec umor potest corporari nec corpus animari. exulibus quoque igni et aqua interdici solebat: adhuc enim nefas uidebatur quamuis malos, tamen homines supplicio capitis adficere. interdicto igitur usu earum rerum quibus uita hominum constat perinde habebatur, ac si esset qui eam sententiam exceperat morte multatus. adeo duo ista elementa prima sunt habita, ut nec ortum hominis nec uitam sine his crediderint posse constare. horum alterum nobis commune cum ceteris animalibus est, alterum soli homini datum. nos enim quoniam caeleste atque inmortale animal sumus, igni utimur, qui nobis in argumentum inmortalitatis est datus, quoniam ignis e caelo est; cuius natura quia mobilis est et sursum nititur, uitae continet rationem. cetera uero animalia quoniam sunt tota mortalia, tantummodo aqua utuntur, quod est elementum corporale atque terrenum. cuius natura quia mobilis est ac deorsum uergens, figuram mortis ostendit. ideo pecudes neque in caelum suspiciunt neque religionem sentiunt, quoniam ab his usus ignis alienus est. unde autem uel quomodo deus haec duo principalia, ignem et aquam, uel accenderit uel eliquauerit, solus potest scire qui fecit.

← true-worship