Lactantius — Divine Institutes 2.8
I will therefore set out the reason of all these things so that hard and obscure matters may be understood more easily, and I will unveil all these juggleries of a simulated divinity by which humans, led astray, have withdrawn farther from the path of truth.
But I will go back much higher, so that if anyone approaches the reading empty of truth and ignorant, he may be instructed and understand what at last is the head of these things and the cause of evils, and with light received see through his own errors and those of the whole human race.
Why seek what you can neither know nor, if you knew, would make you happier? Perfect wisdom in a human is this: if he knows both that God is one and that all things were made by Him.
Latin
Exponam igitur istorum omnium rationem, quo facilius . res difficiles et obscurae intellegantur, et has omnes simulati numinis praestrigias reuelabo, quibus inducti homines a ueritatis uia longius recesserunt. sed repetam longe altius, ut si quis ad legendum ueri expers et ignarus accesserit, instruatur atque intellegat quod tandem sit caput horum et causa malorum, et lumine accepto suos ac totius generis humani perspiciat errores. cum esset deus ad eicogitandum prouidentissimus, ad faciendum sollertissimus, antequam ordiretur hoc opus mundi, quoniam pleni et consummati boni fons in ipso erat, sicut est semper, ut ab eo bonum tamquam riuus oreretur longeque proflueret, produxit similem sui spiritum, qui esset uirtutibus patris dei praeditus. quomodo autem id uoluerit, in quarto libro docere conabimur. deinde fecit alterom, in quo indoles diuinae stirpis non permansit. itaque suapte inuidia. tamquam ueneno infectus est et ex bono ad malum transcendit suoque arbitrio, quod illi a deo liberum fuerat datum, contrarium sibi nomen a.dsciuit. unde apparet cunctorum malorum fontem esse liuorem. inuidit enim illi antecessori suo, qui deo patri perseuerando cum probatus tum etiam carus est. hunc ergo ei bono per se malum enectum Graeci διβολον appellant, nos criminatorem uocamus, quod crimina in quae ipse inlicit ad deum deferat. exorsus igitur deas fabricam mundi illum primum et maximum filium praefecit operi uniuerso eoque simul et consiliatore usus est et artifice in excogitandis ordinandis perficiendisque rebus, quoniam is et prouidentia et ratione et potestate perfectus est; de quo nunc parcius, quod alio loco et uirtus eius et nomen et ratio enarranda nobis erit. nemo quaerat ei quibus ista materiis tam magna, tam mirifica opera deus fecerit: omnia enim fecit ei nihilo. nec audiendi sunt poetae, qui aiunt chaos in principio fuisse, id est confusionem rerum atque elementorum, postea uero deum diremisse omnem illam congeriem singulisque rebus ex confuso aceruo separatis in ordinemque discriptis instruxisse mundum pariter et ornasse. quibus facile est respondere potestatem dei non intellegentibus, quem credant nihil efficere posse nisi ex materia. subiacente ac parata.: m quo errore etiam philosophi fuerunt. nam Cicero de natura deorum disputans ait sic: primum igitur non est proba-. bile eam materiam rerum unde omnia. orta. sunt esse diuina prouidentia effectam, sed et habere etha-buisse uim et naturam suam. ut igitur faber cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera, sic isti prouidentiae diuinae materiam praesto esse oportuit, non quam ipsa faceret, sed quam haberet paratam. quodsi materia non est a deo facta, ne terra quidem et aqua et aer et ignis a deo factus est. o quam multa sunt uitia in his decem uersibus! primum quod is qui in aliis disputationibus et libris fere omnibus pronidentia-e fuerit adsertor et qui acerrimis argumentis inpugnauerit eos qui prouidentiam non esse dixerunt, idem nunc quasi proditor aliquis aut trans fuga prouidentiam conatus est tollere. in quo si contra dicere uelis, nec cogitatione opus est nec labore: sua illi dicta recitanda sunt; nec enim poterit ab ullo Cicero quam a Cicerone uehementius refutari. sed concedamus hoc mori et instituto Academicorum, ut liceat hominibus ualde liberis dicere ac sentire quae uelint: sententias ipsas consideremus. non est inquit probabile materiam rerum a deo factam. quibus hoc argumentis doces? nihil enim dixisti quare hoc non sit proba-bile. itaque mihi e contrario uel maxime probabile uidetur, nec tamen temere uidetur, cogitanti plus esse aliquid in deo, quem profecto ad inbecillitatem hominis redigis, cui nihil aliut quam opificium concedis. quo igitur ab homine diuina illa uis differet, si ut homo sic etiam deus ope indiget aliena? indiget autem, si nihil moliri potest, nisi a.b altero illi materia, ministretur. quod si fit, inperfectae utique uirtutis est, et erit iam potentior iudicandus materiae institutor. quo ergo nomine appellabitur qui potentia deum uincit? siquidem maius est propria facere quam aliena disponere. si autem fieri non potest ut sit potentius deo quicquam, quem necesse est perfectae esse uirtutis potestatis rationis, idem igitur materiae fictor est qui et rerum ex materia constantium. neque enim deo non faciente et inuito esse aliquid aut potuit aut debuit. sed probabile est inquit materiam rerum (et) habere et habuisse uim et naturam suam. quam uim potuit habere nullo dante, quam naturam nullo generante? si habuit uim, ab aliquo eam sumpsit. a quo autem sumere nisi a deo potuit? si habuit naturam, quae utique a nascendo dicitur, nata est. a quo autem nisi a deo potuit procreari? natura enim, qua dicitis orta esse omnia, si consilium non habet, efficere nihil potest: si autem generandi et faciendi potens est, habet ergo consilium et propterea deus sit necesse est, nec alio nomine appellari potest ea uis, in qua inest et prouidentia excogitandi et sollertia potestasque faciendi. melius igitur Seneca omnium Stoicorum acutissimus, qui uidit nihil aliut esse naturam quam deum. ergo inquit deum non laudabimus, cui naturalis est uirtus? nec enim illam didicit ex ullo. immo laudabimus. quamuis enim na.turalis illi sit, sibi illam dedit, quoniam deus ipse natura est. cum igitur ortum rerum tribuis naturae ac detrahis deo, in eodem luto haesitans uersura soluis, Geta. a quo enim fieri negas, ab eodem plane fieri mutato nomine confiteris. sequitur ineptissima comparatio. ut faber inquit cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera, sic isti prouidentiae diuinae materiam praesto esse oportuit, non quam ipsa faceret, sed quam haberet paratam. immo uero non oportuit: erit enim deus minoris potestatis, si ex parato facit; quod est hominis. faber sine ligno nihil aedificabit, quia lignum ipsum facere non potest; non posse autem inbecillitatis humanae est. deus uero facit sibi ipse materiam, quia potest: posse enim dei est; nam si non potest, deus non est. homo facit ex eo quod est, quia per mortalitatem inbecillus est, per inbecillitatem definitae ac modicae potestatis; deus autem facit ex eo quod non est, quia per aeternitatem fortis est, per fortitudinem potestatis inmensae, quae fine ac modo careat sicut uita factoris. quid ergo miram si facturus mundum deus prius materiam de qua faceret praeparauit et praeparauit ei eo quod non erat? quia nefas est deum aliunde aliquid mutuari, cum ex ipso uel in ipso sint omnia. nam si est aliquid ante illum, si factum est quicquam non ab ipso, iam potestatem dei et nomen amittet. M enim materia numquam facta est sicut deus, qui ex materia fecit hunc mundum. duo igitur constituuntur aeterna et quidem inter se contraria, quod fieri sine discordia et pernicie non potest; conlidant enim necesse est ea quorum uis ac ratio diuersa. est. sic utraque aeterna esse non poterunt, si repugnant, quia superare alterum necesse est. ergo fieri non potest quin aeterni natura sit simplex, ut inde omnia uelut ex fonte descenderint. itaque aut deus ex materia ortus est aut materia ex deo. quid horum sit uerius facile est intellegi. ex his enim duobus alterum sensibile est, alterum caret sensu. potestas faciendi aliquid non potest esse nisi in eo quod sentit, quod sapit, quod cogitat, quod mouetur. nec incipi aut fieri aut consummari quicquam potest, nisi fuerit ratione prouisum et quemadmodum fiat antequam est et quemadmodum constet postquam fuerit effectum. denique is facit aliquid qui habet uoluntatem ad faciendum et manus ad id quod uoluit inplendum. quod autem insensibile est, iners et torpidum semper iacet; nihil inde oriri potest ubi nullus est motus uoluntarius. nam si omne animal ratione constat, certe nasci non potest ex eo quod ratione praeditum non est, nec aliunde accipi potest id quod ibi unde petitur non est. nec tamen commoneat aliquem quod animalia quaedam de terra nasci uidentur. haec enim non terra per se gignit, sed spiritus dei, sine quo nihil gignitur. non ergo deus ex materia, quia sensu praeditum ex insensibili, sapiens ex bruto, inpatibile de patibili, expers corporis de corporali numquam potest oriri, sed materia potius ex deo est. quidquid est enim solido et contrectabili corpore, accipit externam uim; quod accipit uim, dissolubile est; quod dissoluitur, interibit; quod interit, ortum sit necesse est; quod ortum est, habuit fontem unde oreretur id est factorem aliquem sentientem prouidum peritumque faciendi. is est profecto nec ullus alius quam deus. qui quoniam sensu ratione prouidentia potestate uirtute praeditus est, et animantia et inanima, creare et efficere potest, quia tenet quomodo sit quidque faciendum. materia uero semper fuisse non potest, quia mutationem non caperet, si fuisset. quod enim semper fuit, semper esse non desinit, et unde afuit principium, abesse hinc etiam finem necesse est. quin etiam facilius est ut id quod habuit initium fine careat, quam ut habeat finem quod initio caruit. materia igitur si facta non est, nec fieri ex ea quicquam potest; si fieri ex ea non potest, ne materia. quidem erit; materia est enim ex qua fit aliquid. omne autem ex quo fit, quia. recipit opificis manum, destruitur et aliut esse incipit. ergo quoniam finem habuit materia tum, cum factus est ex ea mundus, et initium quoque habuit. nam quod destruitur, aedificatum est, quod soluitur, alligatum, quod finitur, inceptum. si ergo ex commutatione ac fine materia colligitur habuisse principium, a quo alio fieri nisi a deo potuit? solus igitur deus est qui factus non est, et idcirco destruere alia potest, ipse destrui non potest. permanebit semper in eo quod fuit, quia non est aliunde generatus, nec ortus ac natiuitas eius ex aliqua re altera. pendet, quae illum mutata dissoluat. ex se ipso est, ut in primo diximus libro, et ideo talis est qualem esse se uoluit, inpassibilis inmutabilis incorruptus beatus aeternus. iam uero illa conclusio qua sententiam terminauit multo absurdior. quodsi materia inquit non est a deo facta, ne terra quidem et aqua et aer et ignis a deo factus est. quam callide periculum pra.eteruolauit! sic enim superius illut adsumpsit, tamquam probatione non indigeret, cum id multo esset incertius quam illud propter quod adsumptum est. si non est inquit a deo facta materia, nec mundus a deo factus est. ex falso maluit colligere quod est falsum quam ex uero quod uerum, et cum debeant incerta de certis probari, hic probationem sumpsit ex incerto ad euertendum quod erat certum. nam diuina prouidentia efFectum esse mundum, ut taceam de Trismegisto qui hoc praedicat, taceam de carminibus Sibyllarum quae idem nuntiant, taceam de prophetis qui opus mundi et opificium dei uno spiritu et pari uoce testantur, etiam inter philosophos paene uniuersos conuenit; id enim Pythagorei Stoici Peripatetici, quae sunt principales omnium disciplinae. denique a primis illis septem sapientibus ad Socraten usque ac Platonem pro confesso et indubitato habitum est, donec unus multis post saeculis extitit delirus Epicurus, qui auderet negare id quod est euidentissimum, studio scilicet inueniendi noua, ut nomine suo constitueret disciplinam. et quia nihil noui potuit reperire, ut tamen dissentire a ceteris uideretur, uetera. uoluit euertere: in quo illum circumlatrantes philosophi omnes coarguerunt. certius est igitur mundum prouidentia instructum quam materiam prouidentia conglobatam. quare non oportuit pntare idcirco non esse mundum diuina prouidentia factum, quia materia eius diuina prouidentia facta non sit, sed quia mundus diuina prouidentia sit effectus, etiam materiam factam esse diuinitus. credibilius est enim materiam potius a deo factam, quia deus potest omnia, quam mundum non esse a deo factum, quia sine mente ratione consilio nihil fieri potest. uerum haec non Ciceronis est culpa, sed sectae. cum enim suscepisset disputationem qua deorum naturam tolleret, de qua philosophi garriebant, omnem diuinitatem ignorantia ueri putauit esse tollendam. itaque deos potuit toilere, quia non erant: cum autem prouidentiam diuinam quae est in uno deo conaretur euertere, quia contra ueritatem niti coeperat, deficientibus argumentis in hanc foueam necessario decidit, unde se extricare non posset. hic ergo illum teneo haerentem, teneo defixum, quoniam Lucilius qui contra disserebat ommutuit. hic est cardo rerum, hic uertuntur omnia. explicet se Cotta si potest ei hac uoragine, proferat argumenta quibus doceat semper fuisse materiam, quam nulla prouidentia effecerit, ostendat quomodo quicquam ponderosum et graue aut esse potuerit sine auctore aut inmutari ualuerit, ac desierit esse quod semper fuit, ut inciperet esse quod numquam fuit. quae si docuerit, tum demum adsentiar ne mundum quidem diuina prouidentia constitutum, et tamen sic adsentiar, ut aliis illum laqueis teneam. eodem enim quo nolet reuoluetur, ut dicat et materiam, de qua mundus est, et mundum, qui de materia est, natura extitisse, cum ego ipsam naturam deum esse contendam. nec enim potest facere mirabilia id est maxima ratione constantia nisi qui habet mentem prouidentiam potestatem. ita. fiet ut deus fecerit omnia nec quicquam esse possit omnino quod non originem a deo traxerit. at idem. quotiens Epicureus est ac non uult a deo factum esse mundum, quaerere solet quibus manibus, quibus machinis, quibus uectibus, qua molitione tantum hoc opus fecerit. uideres fortasse, si eo tempore potuisses esse quo fecit. sed ne perspiceret homo dei opera, noluit eum inducere in hunc mundum nisi perfectis omnibus. sed ne induci quidem poterat: quomodp enim subsisteret, cum fabricaretur desuper caelum, terra subter fundaretur, cum fortasse umida uel nimiis rigoribus torpora.ta. concrescerent uel igneis caloribus incocta et solidata durescerent? aut quomodo uiueret nondum sole instituto nec frugibus aut animalibus natis? itaque necesse fuit hominem postremo fieri, cum iam mundo ceterisque rebus manus summa esset inposita. denique sanctae litterae docent hominem fuisse ultimum dei opus et sic inductum esse in hunc mundum quasi in domum iam paratam et instructam; illius enim causa facta sunt omnia. idem etiam poetae fatentur. Omdius perfecto iam mundo et uniuersis animalibus figuratis hoc addidit: sanctius his animal mentisque capacius altae derat adhuc et quod dominari in cetera posset, natus homo est. adeo nefas existimandum est ea scrutari quae deus uoluit esse celata. uerum ille non audiendi aut discendi studio requirebat, sed refellendi, quia confidebat neminem id posse dicere: quasi uero ex hoc putandum sit non esse haec diniuitus facta, quia quomodo facta sint non potest peruideri. an tu si educatus in domo fabre facta et ornata nullam umquam fabricam uidisses, domum illam putasses non esse ab homine aedificatam, quia quomodo aedificetur ignorares? idem profecto de domo quaereres quod nunc de mundo requiris, quibus manibus, quibus ferramentis homo tanta esset opera molitus, maxime si saxa ingentia, inmensa caementa, uastas columnas, opus totum sublime et excelsum uideres. nonne haec tibi humanarum uinum modum uiderentur excedere, quia illa non tam uiribus quam ratione atque artificio facta esse nescires? quodsi homo, m quo nihil perfectum est, tamen plus efficit ratione quam uires eius exiguae patiuntur, quid est cur incredibile tibi esse uideatur, cum mundus dicitur factus a deo, in quo, quia perfectus est, nec sapientia potest habere terminum nec fortitudo mensuram? opera ipsius uidentur oculis, quomodo autem illa fecerit, ne mente quidem uidetur, quia, ut Hermes ait, mortale inmortali, temporale perpetuo, corruptibile incorrupto propinquare non potest id est propius accedere et intellegentia subsequi. et ideo terrenum adhuc animal rerum caelestium perspectionem non capit, quia corpore quasi custodia saeptum tenetur, quominus soluto ac libero sensu cernat omnia. sciat igitur quam inepte faciat qui res inenarrabiles quaerat. hoc est enim modum condicionis suae transgredi nec intellegere quousque homini liceat accedere. denique cum aperiret homini ueritatem deus, ea sola scire nos uoluit quae interfuit hominem scire ad uitam consequendam, quae uero ad curiosam et profanam cupiditatem pertinebant, reticuit, ut arcana. essent. quid ergo quaeris quae nec potes scire nec si scias, beatior fies? perfecta est in homine sapientia, si et deum esse unum et ab ipso facta esse uniuersa cognoscat.