Theological Theses · §735

Baron’s first sense grounds the rest — yet omits the refuge-fiducia of Ames and Wittich

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Baron: first-sense fiducia (apply promises) founds rest, fortitude, and peace.

Le Blanc: he still misses refuge-fiducia — flee/lean on Christ to become a partaker, not rest as already one.

Refuge-fiducia is born from solid Gospel assent but precedes special ‘already mine’ assent.

Baron’s first sense = special remitted-assent; his second = rest as already persuaded — not simple fleeing to obtain.

Latin

LIX. Quibus subjungit fiduciam primo modo acceptam esse basin & fundamentum trium sequentium. Quia enim, inquit, firma persuasione, & certo judicio mentis evangelicas promissiones nobis ipsis applicamus, ideo in Dei benevolentia & misericordia acquiescimus; ideo contra mundum, satanam, & carnem nostram fortiter praeliamur; ideo denique conscientiam tranquillam & serenam habemus. Unde patet quod quamvis plures notiones fiduciae proponat, illum tamen omittere, aut non satis attingere, & recte explicare, fiduciam illam perfugii, quae juxta authores supra memoratos, est proprius & formalis actus fidei justificantis. Quippe per eam non acquiescimus in divina gratia & misericordia, quasi jam ejus simus participes; sed ad hoc ut ejus participes fiamus, ad Christum confugimus, & illi innitimur, eoque adhaeremus. Deinde fiducia ista, nascitur quidem ex firmo & solido assensu quem promissionibus Evangelicis adhibemus; sed tamen praecedit assensum specialem, quo bona promissa ad nos pertinere, & nostra jam esse judicamus, ut patet ex iis quae supra relata sunt. Cum contra Baronius velit tres posteriores fiduciae species nasci ex prima, quae ex ejus mente, est ille ipse specialis assensus, quo statuimus Deum nobis omnia nostra peccata remisisse, nosque propter Christum esse in gratiam receptos. Ac praeterea per secundam, juxta Baronium, fiduciae speciem, quae proxime ad descriptam fiduciam accedit, acquiescimus in Dei gratia & misericordia, tanquam de ea jam certo persuasi; non vero simpliciter ad Christum confugimus ut eam consequamur; quod proprium est fiduciae illius, quae verbis Amesii, Wittichii, & Petri Molinaei prolixe fuit a nobis exposita.

About this text

Louis Le Blanc de Beaulieu, Sedan Theses, newly rendered from Latin: from theology proper through the Roman theses I–77 and the Reformed theses of Part Two. The theses only — not the collected works.

English follows locked Pitt Latin through Imaginum CLOSED + Sanctorum Cultu Romana CLOSED + Pars Secunda Reformata I-XL. 1675 PDF ~384-390 (book ~370-376); Vision OCR + pdftotext + tess. No modern English. This slice densifies Sanctorum Pars Secunda I-XL. Next: Pars Secunda XLI–fin (~CI). Claim stays claimed (book densify not done).

Catalogue & scope

ESTC R17887; Wing L802. IA bub_gb_eOkHAW4G0-wC (+ EEBO 1675 for gap leaves). Densify through Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII + Pars Secunda Reformata I-XL (Pars Secunda not closed; not whole folio).

Witnesses

This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.