Disputed scripture with reported interpretation
Against Julian 4.3.24
“Everything that is not from faith is sin” (Romans 14:23).
Latin
Nam testimonium illud quod ex Apostolo posui: Omne quod non est ex fide, peccatum est [n53] ; sicut tibi visum est accepisti, et exposuisti, non ut sapit, sed ut sapis. De cibis enim Apostolus loquebatur. Verum cum dixisset: Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide [n54] ; hanc peccati speciem de qua agebat, generali voluit probare sententia, mox inferens: Omne enim quod non est ex fide, peccatum est. Sed ut hoc tibi de cibis tantum intellegendum esse concedam: quid de alio dicturus es testimonio, quod identidem posui; nec inde aliquid disputasti, quia non invenisti quomodo in tuam posses detorquere sententiam, quod ad Hebraeos scriptum est: Sine fide enim impossibile est placere [n55] ? Nempe ut hoc diceretur, de tota vita hominis agebatur, in qua iustus ex fide vivit: et tamen cum sine fide impossibile sit placere Deo, tibi virtutes sine fide sic placent, ut eas veras praedices, eisque bonos esse homines; et rursus, quasi te paenituerit laudis illarum, steriles pronuntiare non dubites.