To Turbantius — fragments in Against Julian · §3.26.61 · Julian of Eclanum

Direct quotation

Against Julian 3.26.61

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

The apostle was portraying a Jewish person living under the law when he said: “I know that good does not dwell in me, that is, in my flesh” (Romans 7:18); “It is not I who do it, but sin that dwells in me” (Romans 7:17); “Evil lies close beside me” (Romans 7:21); and “I see another law in my members, fighting against the law of my mind” (Romans 7:23).

Latin source witness

Latin

Non enim, sicut tu argumentaris: "Iudaeum sub lege positum describebat Apostolus dicentem: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; et: Non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum; et: Mihi malum adiacet; et: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae [n75] ; sed describebat humanam in hac corruptibili carne naturam, non opere Dei cum vitio primitus institutam, sed ex voluntatis arbitrio veniente primorum hominum vitio sauciatam. Cuius enim vox est: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum [n76] ? Numquid Iudaei? Absit; sed sine dubitatione Christiani. Eius ergo voces sunt etiam illae superiores, ex quibus haec consequenter expressa est. Ipse enim dixit: Gratia Dei me liberabit de corpore mortis huius per Iesum Christum Dominum nostrum; qui dicebat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae [n77] .