To Turbantius — fragments in Against Julian · §3.19.37 · Julian of Eclanum

Reported interpretation with cited scripture

Against Julian 3.19.37

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

[Through Abraham’s prayer, sexual desire was restored to the women, for it is written:] “God had closed every womb in Abimelech’s household because of Sarah, Abraham’s wife” (Genesis 20:18).

Latin source witness

Latin

Miror tamen quod isto exemplo a te commemorato, quod non potes, conaris efficere; et non ibi vides quod non vis audire. Conaris enim ut credatur, orante Abraham, libido reddita esse mulieribus, quia scriptum est: Concluserat Deus aforis omnem vulvam in domo Abimelech, propter Sarram uxorem Abrahae [n51] . Hanc enim conclusionem sic vis intellegi, tamquam libido fuerit illis feminis Deo indignante detracta; cum magis indicetur his verbis, aliqua valetudine vulva conclusa, ut aut impraegnanda concumbere femina, aut parere impraegnata non posset; et non attendisti, homo qui non vis iudicio divino quemquam, non suis, sed alienis plecti posse peccatis, quomodo fieri potuerit ut Abimelech peccaret, quamvis nec ipse adulterino corde peccaverit, et Deus quantulum cum que peccatum eius in mulieribus ad eum pertinentibus vindicaret. Vides contagionem transire peccati de viro in feminas, quibus miscebatur, vel quibus dominabatur; et in prolem de parentibus non vis, ex quorum seminibus propagatur. Considera igitur, quam sit inscrutabilis altitudo iudiciorum sapientiae et scientiae Dei [n52] ; et garrire desine contra originalis secreta peccati.