Julian excerpt in the intermediary document
Marriage 2.9.22
“For this reason a man will leave his father and mother and cling to his wife, and the two will be one flesh” (Genesis 2:24) (Romans 1:27).
To state faithfully how these works take place, the prophet came close to risking modesty (Ezekiel 16:49).
Latin
Voluptatem tamen iste et hic dixit, quia potest voluptas et honesta esse, non dixit carnis concupiscentiam vel libidinem, quae pudenda est, sed in consequentibus aperuit verecundiam suam nec dissimulare potuit ab eo, quod violenter ipsa natura praescripsit: "Et illud - inquit - propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una" 40. Et post haec Dei verba sua ipse subiungens: "ut exprimere - inquit - fidem operum, propheta prope periculum pudoris accessit". O aperta prorsus et vi veritatis extorta confessio! Propheta ergo, ut exprimeret fidem operum, prope periculum pudoris accessit, quia dixit: Erunt duo in carne una, ubi commixtionem maris et feminae intellegi voluit. Dicatur causa, cur in exprimendis operibus Dei propheta prope periculum pudoris accesserit. Itane vero humana opera pudenda esse non debent, sed plane glorianda, et divina pudenda sunt? Itane vero in eloquendis et exprimendis operibus Dei non honoratur prophetae vel amor vel labor, sed periclitatur pudor? Quid enim Deus potuit facere, quod eius praedicatorem pudeat dicere et, quod est gravius, pudeat hominem alicuius operis, quod non homo, sed Deus fecit in homine, cum omnes opifices quanto possunt labore et industria id agant, ne de suis operibus erubescant? Sed profecto illud nos pudet, quod puduit primos illos homines, quando pudenda texerunt. Illa est poena peccati, illa plaga vestigiumque peccati, illa illecebra fomesque peccati, illa lex in membris repugnans legi mentis, illa ex nobis ipsis adversus nos ipsos inoboedientia iustissimo reciprocatu inoboedientibus reddita. Huius nos pudet, et merito pudet. Nam si hoc non esset, quid nobis esset ingratius, quid irreligiosius, si in membris nostris non de vitio vel de poena nostra, sed de Dei confunderemur operibus?
About this text
Intermediary extracts Augustine answered in Book Two — compiler framing labeled where needed. Latin context is on each section when recovered.
English follows the extracts Augustine answered in On Marriage and Concupiscence II. Compiler framing is labeled where needed.
Witnesses
- Copy-text Augustine, On Marriage and Concupiscence II (Latin · Extracts of Julian)
This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.