Julian excerpt in the intermediary document
Marriage 2.5.15
Through what, then, are those whom God made under the devil?
“Through sin, not through nature.”
But just as there can be no offspring without the sexes, there can be no sin without the will.
For you say that they are under the devil because they are born from the union of the two sexes.
Latin
Sed adiungit et dicit: "Per quid igitur sub diabolo sunt, quos Deus fecit?". Sibique veluti ex nostra voce respondet: "Per peccatum - inquit - non per naturam". Deinde nostrae responsioni suam referens: "Sed ut non potest - inquit - sine sexibus esse fetus, ita nec sine voluntate delictum". Ita vero, ita est. Sic enim per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 25. Per unius illius voluntatem malam omnes in eo peccaverunt, quando omnes ille unus fuerunt, de quo propterea singuli peccatum originale traxerunt. "Dicis enim - inquit - ideo illos esse sub diabolo, quia de sexus utriusque commixtione nascuntur". Dico plane propter delictum eos esse sub diabolo; ideo autem expertes non esse delicti, quia de illa commixtione sunt nati, quae sine pudenda libidine non potest etiam quod honestum est operari. Dixit hoc etiam beatissimae memoriae Ambrosius Ecclesiae Mediolanensis episcopus, cum Christi carnalem nativitatem ideo diceret expertem esse delicti, quia conceptus eius utriusque sexus commixtionis est expers; nullum autem hominum esse sine delicto qui de illa commixtione conceptus sit. Nam eius verba ista sunt: "Ideo - inquit - et quasi homo per universa temptatus est etin similitudine hominum cuncta sustinuit, sed quia de spiritu natus, abstinuit a peccato 26. Omnis enim homo mendax 27 et nemo sine peccato nisi unus Deus. Servatum est igitur - inquit - ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem nemo videatur expers esse delicti. Qui autem expers delicti, expers etiam huiusmodi conceptionis". Numquid etiam istum, o Pelagiani et Caelestiani, audebitis dicere Manichaeum? quod eum dicebat esse Iovinianus haereticus, contra cuius impietatem vir ille sanctus etiam post partum permanentem virginitatem sanctae Mariae defendebat. Si ergo illum Manichaeum dicere non audetis, nos, cum in eadem causa eadem sententia fidem catholicam defendamus, cur dicitis Manichaeos? Aut si et illum fidelissimum virum hoc secundum Manichaeos sapuisse iactatis, iactate, iactate, ut mensuram Ioviniani perfectius impleatis; nos cum illo homine Dei patienter vestra maledicta et convicia sustinemus. Et tamen haeresiarches vester Pelagius fidem et purissimum in Scripturis sensum sic laudat Ambrosii, ut dicat ne inimicum quidem ausum esse reprehendere. Quo ergo progressi fueritis attendite et vos ab ausibus Ioviniani tandem aliquando cohibete. Quamvis ille nimis laudando nuptias sanctae illas virginitati adaequavit et tamen nuptiarum fructibus ab utero etiam recentibus Christum salvatorem et de potestate diaboli redemptorem necessarium non negavit; quod vos negatis, et quia vobis pro eorum salute, qui nondum pro se loqui possunt, et pro fidei catholicae fundamentis resistimus, Manichaeos nos esse iactatis. Sed iam sequentia videamus.
About this text
Intermediary extracts Augustine answered in Book Two — compiler framing labeled where needed. Latin context is on each section when recovered.
English follows the extracts Augustine answered in On Marriage and Concupiscence II. Compiler framing is labeled where needed.
Witnesses
- Copy-text Augustine, On Marriage and Concupiscence II (Latin · Extracts of Julian)
This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.