Extracts in On Marriage and Concupiscence · §2.33.55

Julian excerpt in the intermediary document

Marriage 2.33.55

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

You say, then, that those who were never born could have been good. But those who have filled the world, for whom Christ died, you declare to be the devil’s work, born from a disease, and guilty from the beginning. I have therefore proved that all you are doing is denying that God created the human beings who actually exist.

Latin source witness

Latin

Hinc iste pergit ab eis, qui coniunguntur, ad eos, qui gignuntur, propter quos in hac quaestione tantis adversus novos haereticos disputationibus laboramus, et occulto Dei compulsus instinctu dicit aliquid, ubi totum istum nodum sua confessione dissolvit. Volens enim nobis maiorem invidiam commovere, quia dicimus etiam de legitimis nuptiis sub peccato parvulos nasci: "Illos ergo - inquit - qui numquam nati sunt, bonos potuisse esse dicis, istos vero, qui mundum impleverunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus et de morbo natos et ab exordio reos definis. Probavi itaque - inquit - nihil te aliud agere, quam ut Deum neges horum, qui sunt, hominum conditorem". Ego quidem conditorem hominum omnium, quamvis omnes sub peccato nascantur et pereant, nisi renascantur, non dico nisi Deum. Vitium quippe inseminatum est persuasione diaboli, per quod sub peccato nati sunt, non natura condita qua homines sunt. Libido autem pudenda non moveat membra, nisi quando volumus, et non est morbus; non de illa erubescat etiam licitus et honestus coniugatorum concubitus, vitando conspectum et appetendo secretum, et non est morbus. Non prohibeat Apostolus in hoc morbo possideri uxores 124, et non est morbus. Quod enim graecus habet: , alii latine interpretati sunt: in morbo desiderio, vel concupiscentiae, alii vero: in passione concupiscentiae, vel si quo alio modo in aliis atque aliis codicibus invenitur; sed passio in latina lingua, maxime usu loquendi ecclesiastico, non ad vituperationem consuevit intellegi.

About this text

Intermediary extracts Augustine answered in Book Two — compiler framing labeled where needed. Latin context is on each section when recovered.

English follows the extracts Augustine answered in On Marriage and Concupiscence II. Compiler framing is labeled where needed.

Witnesses

  • Copy-text Augustine, On Marriage and Concupiscence II (Latin · Extracts of Julian)

This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.