Tertullian — On the Soul 3
III. [1] And would that no heresies had needed to exist, so that the approved might stand out. We would make no trial at all with the philosophers on the soul either — patriarchs, so to speak, of the heretics — since even by the apostle philosophy was already then foreseen as a shaking of the truth; for at Athens, having tasted that talkative city and all the shopkeepers of wisdom and eloquence there, he conceived that warning edict. [2] In the same way the soul’s account also <was shaken> through philosophized doctrines. ****** Prefer apostolic warning to Athens’ stalls; do not let heresy’s philosophical fathers rewrite the soul.
Latin
>III. [1] Atque utinam nullas haereses oportuisset existere, ut probabiles quique emicarent. Nihil omnino cum philosophis super anima quoque experiremur, patriarchis, ut ita dixerim, haereticorum, siquidem et ab apostolo iam tunc philosophia concussio ueritatis prouidebatur; Athenis enim expertus linguatam ciuitatem cum omnes illic sapientiae atque facundiae caupones degustasset, inde concepit praemonitorium illud edictum. [2] Proinde enim et animae ratio <concussa est> per philosophatas doctrinas hominum miscentes aquas uino: alii immortalem negant animam, alii plus quam immortalem adfirmant, alii de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant; hi statum eius aliunde <de>ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout aut Platonis honor aut Zenonis uigor aut Aristotelis tenor aut Epicuri stupor aut Heracliti maeror aut Empedoclis furor persuaserunt. [3] Deliquit, opinor, diuina doctrina ex Iudaea potius quam ex Graecia oriens. Errauit et Christus piscatores citius quam sophistam ad praeconium emittens. Si qua igitur in hunc modum de nidoribus philosophiae candidum et purum aerem ueritatis infuscant, ea erunt Christianis enubilanda et percutientibus argumentationes originales, id est philosophicas, et opponentibus definitiones caelestes, id est dominicas, ut et illa quibus ethnici a philosophia capiuntur, destruantur, et haec quibus fideles ab haeresi concutiuntur, retundantur. [4] Vna iam congressione decisa aduersus Hermogenen, ut praefati sumus, quia animam ex dei flatu, non ex materia uindicamus, muniti et illic diuinae determinationis inobscurabili regula: et flauit, inquit, deus flatum uitae in faciem hominis, et factus est homo in animam uiuam, utique ex dei flatu, de isto nihil amplius reuoluendum; habet suum titulum et suum haereticum. Ceteris hinc exordium inducam. </A