Minucius Felix — Octavius 40

Minucius Felix · Octavius · c. 200–240

XL. While I was silently turning these things over, Caecilius burst out: “I congratulate my Octavius as much as possible, but myself also, and I do not wait for the verdict. We have won — and so I wrongly seize the victory: for as he is my conqueror, so I am the triumpher over error. Therefore as concerns the substance of the case, I admit it: I too am a Christian. ****** For the rest, some things still want fuller teaching — but the main is decided.”

Latin

40. Dum istaec igitur apud me tacitus evolvo, Caecilius erupit: "Ego Octavio meo plurimum quantum, sed et mihi gratulor nec expecto sententiam. Vicimus et ita: ut improbe, usurpo victoriam. Nam ut ille mei victor est, ita ego triumphator erroris. "Itaque quod pertineat ad summam quaestionis, et de providentia fateor et de deo cedo et de sectae iam nostrae sinceritate consentio. Etiam nunc tamen aliqua consubsidunt non obstrepentia veritati, sed perfectae institutioni necessaria, de quibus crastino, quod iam sol occasui declivis est, ut de toto congruentes promptius requiremus." "At ego, inquam, prolixius omnium nostrum vice gaudeo, quod etiam mihi Octavius vicerit, cum maxima iudicandi mihi invidia detracta sit. Nec tamen possum meritum eius verborum laudibus repensare: testimonium et hominis et unius infirmum est: habet dei munus eximium, a quo et inspiratus oravit et obtinuit adiutus." Post haec laeti hilaresque discessimus, Caecilius quod crediderit, Octavius quod vicerit, ego et quod hic crediderit et hic vicerit. The Miscellany The Latin Library The Classics Page

← The Two Ways