Lactantius — Divine Institutes 7.13

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

I have declared, I think, that the soul is not soluble: it remains to cite witnesses by whose authority the arguments may be firmed. And I will not now call the prophets into testimony, whose account and divination is placed in this alone: that they teach the human was created for the worship of God and for immortality to be received from him, but rather those whom these who spit out the truth must believe.

Hermes, describing the human's nature, to teach how he was made by God, brought in this: and the same from both natures, the immortal and the mortal, he made one nature of the human, making him the same partly immortal, partly mortal, and setting him in the middle of the divine and immortal nature and of the mortal and changeable. Apollo also by oracles and the Sibyl by songs witness that souls remain and do not perish with the body — so that even unwilling they confirm what God revealed through the prophets.

Latin

Declaraui, ut opinor, animam non esse solubilem: superest citare testes, quorum auctoritate argumenta firmentur. neque nunc prophetas in testimonium uocabo, quorum ratio et diuinatio in hoc solo posita est, ut ad cultum dei et ad inmortalitatem ab eo accipiendam creari hominem doceant, sed eos potius quibus istos qui respuunt ueritatem credere sit necesse.

Hermes naturam hominis describens, ut doceret quemadmodum esset a deo factus, haec intulit: καὶ τὸ αὐτό ἐξ ἑκατέρων φύσεων, τῆς τε ἀθανάτου καὶ τῆς θνητῆς, μίαν ἐποίει φύσιν τὴν τοῦ ἀνθρώπου, τὸν αὐτὸν πὴ μὲν ἀθάνατον, πὴ δὲ θνητὸν ποιήσας, καὶ τοῦτον φέρων ἐν μέσῳ τῆς θείας και ἀθανάτου φύσεως καὶ τῆς θνητῆς καὶ μεταβλητῆς ἵδρυσεν, ἵνα πάντα μὲν ὁρῶν πάντα θαυμάζῃ. sed hunc fortasse aliquis in numero philosophorum conputet, quamuis in deos relatus Mercurii nomine ab Aegyptiis honoretur, nec plus ei auctoritatis tribuat quam Platoni aut Pythagorae. maius igitur testimonium requiramus. Polites quidam consuluit Apollinem Milesium utrumne maneat anima post mortem an dissoluatur, et respondit his uersibus: Ψυχὴ μὲν μέχρις οὖ δεσμοῖς πρὸς σῶμα κρατεῖται, φθαρτὰ νοοῦσα πάθη θνηταῖς ἀλγηδόσιν εἴκει· ἡνίκα δ᾽ ἀνάλυσιν βροτέην μετὰ σῶμα μαρανθὲν ὡκίστην εὔρηται, ἐς αἰθέρα πᾶσα φορεῖται αἰὲν ἀγήραος οὖσα, μένει δ᾽ εἰς πάμπαν ἀπειρὴς . πρωτόγονος γὰρ τοῦτο Θεοῦ διέταξε πρόνοια . quid? carmina Sibyllina nonne hoc ita esse declarant, cum fore aliquando denuntiant ut a deo de uiuis ac mortuis indicetur? quorum exempla paulo post inferemus. falsa est ergo Democriti et Epicuri et Dicaearchi de animae dissolutione sententia. qui profecto non auderent de interitu animarum mago aliquo praesente disserere, qui sciret certis carminibus cieri ab inferis animas et adesse et praebere se humanis oculis uidendas et loqui et futura praedicere, et si auderent, re ipsa et documentis praesentibus uincerentur. sed quia non peruieant animae rationem, quae tam suptilis est, ut oculos humanae mentis effugiat, interire dixerunt. quid Aristoxenus, qui negauit omnino ullam esse animam, etiam cum uiuit in corpore? sed sicut in fidibus ex intentione neruorum effici , concordem sonum atque cantum, quem musici harmoniam uocant, ita in corporibus ex conpage uiscerum ac uigore membrorum uim sentiendi exsistere: quo nihil dici delirius potest. uerum ille oculos quidem habuit incolumes, cor tamen caecum, quo uiuere se et habere mentem, qua id ipsum cogitauerat, non uidebat. sed plerisque hoc philosophis accidit, ut putarent omnino non esse quicquid oculis non apparet, cum mentis acies multo clarior debeat esse quam corporis ad ea perspicienda quorum uis ac ratio sentitur potius quam uidetur.

← Reward and Judgment