Lactantius — Divine Institutes 4.9
But the Greeks say Logos better than we say Verbum or Sermo: for Logos signifies both speech and reason, because He is both the voice and the wisdom of God.
This divine Speech even the philosophers…
Naming Him rightly guards that He is not bare word but God's rational Wisdom.
Latin
Sed melius Graeci λόγον dicunt quam nos uerbum siue sermonem: λόγος enim et sermonem significat et rationem, quia ille est et uox et sapientia dei. hunc sermonem diuinum ne philosophi quidem ignorauerunt, siquidem Zenon rerum naturae dispositorem atque opificem uniuersitatis λόγον praedicat, quem et fatum et necessitatem rerum et deum et animum Iouis nuncupat, ea scilicet consuetudine, qua solent Iouem pro deo accipere. sed nihil obstant uerba, cum sententia congruat ueritati. est enim spiritus dei quem ille animum Iouis nominauit. nam Trismegistus, qui ueritatem paene uniuersam nescio quo modo inuestigauit, uirtutem maiestatemque uerbi saepe descripsit, sicut declarat superius illut exemplum, quo fatetur esse ineffabilem quendam sanctumque sermonem, cuius enarratio modum hominis excedat. Dixi de natiuitate prima breuiter ut potui. nunc de secunda, quoniam controuersia est in ea maxime, latius disserendum est, ut ueritatem scire cupientibus lumen intellegentiae praeferamus.