Lactantius — Divine Institutes 4.3

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

The cult of the gods, as I taught in the first book, has no wisdom—not only because it subjects the divine animal, man, to earthly fragile things, but because nothing is discussed there that would avail for cultivating morals and forming life;

nor does it have any inquiry into truth, but only a rite of culting, which consists not in the duty of the mind but in the service of the body.

A religion without faith is impure and incestuous, because that unstable honor has no head and origin.

Latin

Deorum cultus, ut in primo libro docui, non habet sapientiam, non modo quia diuinum animal, hominem, terrenis fragilibusque substernit, sed quia nihil ibi disseritur quod pro- Sciat ad mores excolendos uitamque formandam; nec habet inquisitionem aliquam ueritatis, sed tantummodo ritum colendi, qui non officio mentis, sed ministerio corporis constat. et ideo non est illa uera religio iudicanda, quia nullis iustitiae uirtutisque praeceptis erudit efficitque meliores. ita philosophia quia religionem id est summam pietatem non habet, non est uera sapientia. nam si diuinitas, quae gubernat hunc mundum, incredibili beneficentia genus hominum sustentat et quasi paterna indulgentia fouet, uult profecto gratiam sibi referri et honorem dari, nec constare homini ratio pietatis potest, si caelestibus beneficiis extiterit ingratus, quod non est utique sapientis. quoniam igitur ut dixi philosophia et religio deorum diiuncta sunt longeque discreta, siquidem alii sunt professores sapientiae, per quos utique ad deos non aditur, alii religiones antistites, per quos sapere non discitur, apparet nec illam esse ueram sapientiam nec hanc religionem. idcirco nec philosophia potuit ueritatem conprehendere nec religio deorum rationem sui, qua caret, reddere. ubi autem sapientia cum religione inseparabili nexu cohaeret, utrumque esse uerum necesse est, quia et in colendo sapere debemus, id est scire quid nobis et quomodo sit colendum, et in sapiendo colere id est re et actu quod scierimus inplere. ubi ergo sapientia cum religione coniungitur? ibi scilicet ubi deus colitur unus, ubi uita et actus omnis ad unum caput et ad unam summam refertur, denique idem sunt doctores sapientiae qui et dei sacerdotes. nec tamen moueat quemquam quia et saepe factum est et fieri potest, ut philosophus aliquis deorum suscipiat sacerdotium: quod cum fit, non tamen coniungitur philosophia cum religione, sed et philosophia inter sacra cessabit, et religio, quando philosophia tractabitur. illa enim religio muta est, non tantum quia mutorum est, sed quia ritus eius in manu et in digitis est, non in corde aut in lingua, sicut nostra, quae uera est. idcirco et in sapientia religio et in religione sapientia est. ergo non potest segregari, quia sapere nihil aliut est nisi deum uerum iustis ac piis cultibus honorare. multorum autem deorum cultum non esse secundum naturam etiam hoc argumento colligi et conprehendi potest: omnem deum qui ab homine colitur necesse est inter sollemnes ritus et precationes patrem nuncupari, non tantum honoris gratia, uerum etiam rationis, quod et antiquior est homine et quod uitam salutem uictum praestat ut pater. itaque et Iuppiter a precantibus pater uocatur et Saturnus et Ianus et Liber et ceteri deinceps: quod Lucilius in deorum concilio inridet: ut nemo sit nostrum, quin aut pater optimus diuum aut Neptunus pater, Liber, Saturnus pater, Mars, Ianus, Quirinus pater siet ac dicatur ad unum. quodsi natura non patitur ut sint unius hominis multi patres — ex uno enim procreatur —, ergo etiam deos multos colere contra naturam est contraque pietatem. unus igitur colendus est, qui potest uere pater nominari: idem etiam dominus sit necesse est, quia sicut potest indulgere, ita etiam cohercere. pater ideo appellandus est, quia nobis multa et magna largitur, dominus ideo, quia castigandi ac puniendi habet maximam potestatem. dominum uero eundem esse qui sit pater etiam iuris ciuilis ratio demonstrat. quis enim poterit filios educare, nisi habeat in eos domini potestatem? nec inmerito pater familias dicitur, licet tantum filios habeat: uidelicet nomen patris conplectitur etiam seruos, quia \'familias\' sequitur, et nomen familiae conplectitur etiam filios, quia \'pater\' antecedit. unde apparet eundem ipsum et patrem esse seruorum et dominum filiorum. denique et filius manu emittitur tamquam seruus et seruus liberatus patroni nomen accipit tamquam filius. quodsi propterea pater familias nominatur, ut appareat eum duplici potestate praeditum, quia et indulgere debet, quia pater est, et cohercere, quia dominus, ergo idem seruus est qui et filius, idem dominus qui et pater. sicut igitur naturae necessitate non potest esse nisi unus pater, ita nec dominus nisi unus. quid enim faciet seruus, si multi domini diuersa imperauerint? -ergo contra rationem contraque naturam sunt religiones multorum deorum, siquidem nec patres multi possunt esse nec domini, deos autem et patres et dominos nuncupari necesse est. teneri ergo ueritas non potest ubi homo idem multis patribus dominisque subiectus est, ubi animus in multa dispersus huc atque illuc diuagatur, nec habere ullam firmitatem religio potest, quando certo et stabili domicilio caret. cultus igitur deorum ueri esse non possunt, eodem modo quo matrimonium dici non potest ubi mulier una multos uiros habet, sed haec aut meretrix aut adultera nominabitur: a qua enim pudor castitas fides abest, uirtute careat necesse est. sic et religio deorum iupudica est et incesta, quia fide caret, quia honos ille instabilis et incertus caput atque originem non habet.

← true-worship