Lactantius — Divine Institutes 3.8
What then remains except that, leaving aside furious and stubborn litigants, we come to the Judge—namely that Giver of simple and quiet wisdom, which can not only form us and lead us into the way but also pass sentence on those men's controversies?
This teaches us what is the human's true and highest good. Before I begin to speak of it, all those opinions of the philosophers must be reviewed and refuted.
The good must rest and stand by its own powers. And so no good is to be hoped for it from a human, nor is any evil to be refused as if the human were self-sufficient without God.
Latin
Quid ergo superest nisi ut omissis litigatoribus furiosis ac pertinacibus ueniamus ad iudicem, illum scilicet datorem simplicis et quietae sapientiae, quae non tantum formare nos et inducere in uiam possit, uerum etiam de controuersiis istorum ferre sententiam? haec nos docet quod sit hominis uerum ac summum bonum. de quo priusquam dicere incipiam, illae. omnes sententiae refellendae sunt, ut appareat neminem illorum fuisse sapientem. Cum de officio hominis agatur, oportet summum summi animalis bonum in eo constitui, quod commune cum ceteris animalibus esse non possit. sed ut feris dentes, armentis cornua, uolucribus pinnae propria sunt, sic homini aliquid suum debet adscribi sine quo rationem suae condicionis amittat. nam quod uiuendi aut generandi causa datum est omnibus, est quidem bonum naturale, summum tamen non est, nisi quod est uni cuique generi proprium. sapiens ergo non fuit qui summum bonum credidit animi uoluptatem, quoniam siue illa securitas siue gaudium est, communis est omnibus. Aristippo ne respondendum quidem duco, quem semper in corporis uoluptates ruentem nihilque aliut quam uentri et Veneri seruientem nemini dubium est hominem non fuisse. sic enim uixit, ut nihil inter eum pecudemque distaret nisi unum, quod loquebatur. quodsi asino aut sui aut cani facultas loquendi tribuatur quaerasque ab iis quid sibi uelint, cum feminas tam rabide consectantur, ut uix diuelli queant, cibos etiam potumque neglegant, cur aut alios mares uiolenter abigant aut ne uicti quidem absistant, sed a fortioribus saepe contriti eo magis insectentur, cur nec imbres nec frigora pertimescant, laborem suscipiant, periculum non recusent, quid aliut respondebunt nisi summum bonum esse corporis uoluptatem? eam se adpetere, ut adficiantur suauissimis sensibus eosque esse tanti, ut adsequendorum causa nec laborem sibi ullum nec uulnera nec mortem ipsam recusandam putent. ab hisne igitur praecepta uiuendi petemus, qui hoc idem sentiunt quod animae rationis expertes? aiunt Cyrenaici uirtutem ipsam ex eo esse laudandam, quod sit efficiens uoluptatis. \'uero\' inquit obscenus canis aut sus ille lutulentus; \'nam ideo cum aduersario summa uirium contentione depugno, ut uirtus mea pariat mihi uoluptatem, cuius expers sim necesse est, si uictus abscessero’. ab his ergo sapere discamus, quos a pecudibus ac beluis non sententia, sed lingua discernit? priuationem doloris summum bonum putare non plane Peripateticorum aut Stoicorum, sed clinicorum philosophorum est. quis enim non intellegat ab aegrotis et in aliquo dolore positis esse hoc disputatum? quid tam ridiculum quam id habere pro summo bono, quod medicus possit dare? dolendum est ergo, ut fruamur bono, et quidem grauiter ac saepe, ut sit postea non dolere iucundius. miser- rimus est igitur qui numquam doluit, quia bono caret: quem nos felicissimum putabamus, quia malo caruit. ab hac uani- tate non longe afuit qui omnino nihil dolere summum bonum dixit, nam praeter quod omne animal doloris est fugiens, quis potest sibi hoc bonum praestare, quod nobis ut eueniat, nihil aliut possumus quam optare? summum autem bonum non potest efficere quemquam beatum, nisi semper fuerit in ipsius potestate: hoc autem 11011 uirtus homini, non doctrina, non labor, sed natura ipsa cunctis animantibus praestat. qui uoluptatem cum honestate iunxerunt, communionem hanc effugere uoluerunt, sed effecerunt repugnans bonum, quoniam qui uo-luptati deditus est, honestate careat necesse est, qui honestati studet, uoluptate. Peripateticorum bonum nimium multiplex et exceptis animi bonis, quae ipsa quae sint magna contentio est, commune cum beluis potest uideri. nam corporis bona id est incolumitas indolentia ualetudo non minus sunt mutis quam homini necessaria ac nescio an etiam magis, quia homo et medellis et ministeriis subleuari potest, muta non possunt. item, quae appellant fortunae bona: nam sicut homini opibus ad uitam tuendam, sic illis praeda et pabulis opus est. ita inducendo bonum quod non sit in hominis potestate, totum hominem alienae dicioni subiugauerunt. audiamus etiam Zenonem: nam is interdum uirtutem somniat. \'summum\' inquit *est bonum cum natura consentanee uiuere.\' beluarum igitur nobis more uiuendum est. nam quae abesse debent ab homine, in his omnia deprehenduntur: uoluptates adpetunt, metuunt fallunt insidiantur occidunt et, quod ad rem maxime attinet, deum nesciunt. quid ergo me docet ut uiuam secundum naturam, quae ipsa in deterius prona est et quibusdam blandimentis lenioribus in uitia praecipitat? uel si aliam mutorum, aliam hominis dicit esse naturam, quod homo ad uirtutem sit genitus, nonnihil hoc, sed tamen non erit definitio summi boni, quia nullum est animal quod non secundum naturam suam uiuat. qui scientiam summum bonum fecit, aliquid homini proprium dedit, sed scientiam alterius rei gratia homines adpetunt, non propter ipsam. quis enim scire contentus est non expetens aliquem fructum scientiae? artes ideo discuntur ut exerceantur, exercentur autem uel ad subsidia uitae uel ad uoluptatem uel ad gloriam. non est igitur summum bonum quod non propter se expetitur. quid ergo interest utrum scientiam summum bonum putemus an illa ipsa, quae scientia ex se parit id est uictum gloriam uoluptatem? quae non sunt homini propria et ideo ne summa quidem bona: nam uoluptatis et uictus adpetentia non homini solum, sed etiam mutis inest. quid cupiditas gloriae? nonne in equis deprehenditur, cum uictores exultant, uicti dolent? tantus amor laudum, tantae est uictoria curae . nec inmerito summus poeta experiendum esse ait,. et quis cuique dolor uicto, quae gloria palmae . quodsi ea quae parit scientia communia sunt cum aliis animalibus, non est ergo summum bonum scientia. praeterea non mediocre huius definitionis est uitium, quod scientia node ponitur. incipient enim beati omnes uideri qui artem aliquam scierint, immo uero qui et res malas scierint, ut tam beatus sit qui uenena didicerit temperare quam qui mederi. quaero igitur ad quam rem scientia referenda sit. si ad causas rerum naturalium, quae beatitudo mihi erit proposita, si sciero unde Nilus oriatur uel quidquid de caelo physici delirant? quid quod earum rerum non est scientia, sed opinatio, quae pro ingeniis naria est? restat ut scientia bonorum ac malorum summum bonum sit. cur ergo scientiam maluit quam ipsam sapientiam summum bonum dicere, cum sit utriusque significatio et uis eadem? nemo tamen usque adhuc summum bonum dixit esse sapientiam, quod melius dici potuit. nam scientia parum ost ad bonum suscipiendum malumque fugiendum, nisi accedat et uirtus. multi enim philosophorum cum de bonis malisque dissererent, aliter tamen quam loquebantur natura cogente uixerunt, quia uirtute caruerunt. uirtus autem cum scientia coniuncta sapientia est. superest ut eos etiam refellamus, qui uirtutem ipsam summum bonum putauerunt, in qua opi- Dione etiam Marcus Tullius fuit: in quo multum inconsiderati fuerunt. non enim uirtus ipsa est summum bonum, sed effectrix et mater est summi boni, quoniam perueniri ad illut sine uirtute non potest. utrumque intellectu facile est. quaero enim utrumne ad praeclarum illut bonum facile perueniri putent an cum difficultate ac labore? expediant acumen suum erroremque defendant. si facile ad illut ac sine ullo labore perueniri potest, summum bonum non est. quid enim nos cruciemus, quid conficiamus enitendo diebus ac noctibus, quandoquidem tam in promptu id quod quaerimus iacet, ut illut quilibet sine ulla contentione animi comprehendat? sed si commune quoque ac mediocre quodlibet bonum non nisi labore adsequimur, quoniam bonorum natura in arduo posita est, malorum in praecipiti, summo igitur labore summum bonum adsequi necesse est. quod si est uerissimum, ergo altera uirtute opus est, ut perueniamus ad eam uirtutem quae dicitur summum bonum: quod est incongruens et absurdum, ut uirtus per se ipsam perueniat ad se ipsam. si non potest ad ullum bonum nisi per laborem perueniri, apparet uirtutem esse per quam perueniatur, quoniam in suscipiendis ac perferendis laboribus uis officiumque uirtutis est. ergo summum bonum non potest esse id per quod necesse est ad aliut perueniri. sed illi cum ignorarent quid -efficeret uirtus aut quo tenderet, honestius autem nihil reperirent, substiterunt in ipsius uirtutis nomine, quam nullo proposito emolumento adpetendam esse dixerunt, ut bonum sibi constituerent quod bono indigeret. Aristoteles ab his non longe recessit, qui uirtutem cum honestate summum bonum putauit: quasi possit ulla esse uirtus inhonesta ac non, si quid habuerit turpitudinis, uirtus esse desinat. sed uidit fieri posse ut de uirtute prauo iudicio male sentiatur, et ideo existimationi hominum seruiendum putauit: quod qui faciat, a recto bonoque discedet, quia non est in nostra potestate ut uirtus pro suis meritis honestetur. nam quid est honestas nisi honor perpetuus ad aliquem secundo populi rumore delatus? quid ergo fiet, si errore ac prauitate hominum mala existimatio subsequatur? abiciemusne uirtutem, quia flagitiosa et turpis ab insipientibus iudicetur? quae quoniam inuidia premi ac uexari potest, ut sit ipsa proprium ac perpetuum bonum, nullo extrinsecus adiumento indigere debet, quin suis . per se uiribus nitatur et constet. itaque nec ullum ei ab homine bonum sperandum est nec ullum malum recusandum.