Lactantius — Divine Institutes 3.29

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

But let us take up again what we omitted. Fortune, then, through itself is nothing: nor is it to be held as if it were in some sense, since fortune is the sudden and unexpected outcome of accidental things.

But the philosophers, lest they ever not err, wish to be wise in a foolish matter: they change fortune's sex and say she is not a goddess as the crowd, but a god. Yet they sometimes call the same nature, sometimes fortune, because—says the same Cicero—many unexpected things happen to us on account of obscurity and ignorance of causes.

No one can be equipped with true arms if he does not know the enemy against whom he must be armed, nor conquer an adversary who in fighting aims not at the true foe but at a shadow. For he will be thrown who, intent elsewhere, neither foresaw beforehand nor guarded against the blow coming to his vitals.

Latin

Sed repetamus id quod omisimus. fortuna ergo per se nihil est: nec sic habendum est, tamquam sit in aliquo sensu, siquidem fortuna est accidentium rerum subitus atque inopinatus euentus. uerum philosophi, ne aliquando non errent, in re stulta uolunt esse sapientes: qui fortunae sexum mutant eamque non deam sicut uulgus, sed deum esse dicunt. eundem tamen interdum naturam, interdum fortunam uocant, quod multa inquit idem Cicero efficiat inopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum. cum igitur causas ignorent propter quas fiat aliquid, et ipsum qui faciat ignorent necesse est. idem in opere ualde serio, in quo pritecepta uitae deprompta ex philosophia filio dabat, magnam inquit esse fortunae uim in utramque partem quis nescit? nam et cum prospero flatu eius utimur, ad exitus peruenimus optatos, et cum reflauit, adfligimur. primum, qui negat sciri posse quicquam, sic hoc dixit, tamquam et ipse et omnes sciant. deinde, qui etiam quae clara sunt, dubia conatur efficere, hoc putauit esse clarum quod illi esse debuit uel maxime dubium: nam sapienti omnino falsum est. quis inquit nescit? ego uero nescio. doceat me, si potest, quae sit illa uis, qui flatus iste et qui reflatus. turpe igitur, hominem ingeniosum id dicere, quod si neges probare non possit. postremo, quod is qui dicit adsensus esse retinendos, quod stulti sit hominis rebus incognitis temere assentire, is plane uulgi et inperitorum opinionibus credidit, qui fortunam putant esse quae tribuat hominibus bona et mala. nam simulacrum eius cum copia et gubernaculo fingunt, tamquam haec et opes tribuat et humanarum rerum regimen optineat. cui opinioni et Vergilius adsentit, qui fortunam omnipotentem uocat, et historicus, qui ait: sed profecto fortuna in omni re dominatur. quid ergo ceteris diis loci superest? cur non aut ipsa regnare dicitur, si plus potest, aut sola colitur, si omnia? uel si tantum mala immittit, aliquid causae proferant cur, si dea sit, inuideat hominibus eosque perditos cupiat, cum ab iis religiose colatur, cur aequior sit malis, iniquior autem bonis, cur insidietur adfligat decipiat exterminet, quis illam generi hominum uexatricem perpetuam constituerit, cur denique tam malam sortita sit potestatem, ut res cunctas ex libidine magis quam ex uero celebret obscuretque. haec, inquam, philosophos inquirere oportuit potius quam temere innocentem accusare fortunam: quae etiamsi sit aliqua, nihil tamen adferri ab iis potest, cur hominibus tam inimica sit quam putatur. itaque illae omnes orationes quibus iniquitatem fortunae lacerant suasque uirtutes contra fortunam superbissime iactant, nihil sunt aliut quam deliramenta inconsideratae leuitatis. quare non inuideant nobis, quibus aperuit ueritatem deus: qui sicut scimus nihil esse fortunam, ita scimus esse prauum ac subdolum spiritum, qui sit inimicus bonis hostisque iustitiae, qui contraria faciat quam deus, cuius inuidiae causam in secundo libro explicauimus. hic ergo insidiatur uniuersis: sed eos qui deum nesciunt errore inpedit, stultitia obruit, tenebris circumfundit, ne quis possit ad diuini nominis peruenire notitiam, in quo uno et sapientia continetur et uita perpetua; eos autem qui deum sciunt dolis et astu adgreditur, ut cupiditate aut libidine inretiat, ut peccatis blandientibus deprauatos inpellat ad mortem, uel si dolo nihil profecerit, ui et uiolentia deicere conatur. idcirco enim in primordiis transgressionis non statim ad poenam detrusus a deo est, ut hominem malitia sua exerceat ad uirtutem: quae nisi agitetur, nisi uexatione adsidua roboretur, non potest esse perfecta, siquidem uirtus est perferendorum malorum fortis atque inuicta patientia. ex quo fit ut uirtus nulla sit, si aduersarius desit. huius itaque peruersae potestatis cum uim sentirent uirtuti repugnantem, nomen ignorarent, fortunae sibi uocabulum inane finxerunt: quod quam longe a sapientia sit remotum, declarat Iuuenalis his uersibus: nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, nos facimus, fortuna, deam caeloque locamus. stultitia igitur et error et caecitas pt, ut Cicero ait, ignoratio rerum atque causarum naturae ac fortunae nomina induxit. sed ut aduersarium suum nesciunt, sic ne uirtutem quidem sciunt, cuius scientia ab aduersarii notione descendit. quae si coniuncta est cum sapientia uel, ut ipsi dicunt, eadem ipsa sapientia est, ignorent necesse est in quibus rebus sita sit. nemo enim potest ueris armis instrui, si hostem contra quem fuerit armandus ignorat, nec aduersarium uincere qui in dimicando non hostem uerum, sed umbram petit. prosternetur enim qui alio intentus uenientem uitalibus suis ictum nec praeuiderit ante nec cauerit.

← Faith and Obedience