Lactantius — Divine Institutes 3.15

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

Led by the same error, Seneca—for who would hold the true way while Cicero wanders?—says philosophy is nothing other than right reason of living, or the knowledge of living honorably, or the art of conducting a right life.

We will not err if we say philosophy is a law of living well and honorably, and that whoever has called it a rule of life has spoken the same.

Yet it is not discipline that leads them to what is right, but nature, which rather often drives even the untaught toward praise.

Latin

Eodem ductus errore Seneca — quis enim ueram uiam teneret errante Cicerone? — philosophia inquit nihil aliut est quam recta ratio uiuendi uel honeste uiuendi scientia uel ars rectae uitae agendae. non errabimus, si dixerimus philosophiam esse legem bene honesteque uiuendi, et qui dixerit illam regulam uitae, suum illi reddidit. hic plane non respexit ad commune philosophiae nomen. quae cum sit in plures sectas disciplinasque diffusa nihilque habeat certi, nihil denique de quo uniuersi una mente ac uoce consentiant, quid potest esse tam falsum quam regulam uitae philosophiam nominari, in qua diuersitas praeceptorum rectum iter inpediat et turbet aut legem bene uiuendi, cuius capita longe dissonant, aut scientiam uitae agendae, in qua nihil aliut efficitur contraria saepe dicendo quam ut nemo quicquam sciat? quaero enim utrumne Academiam philosophiam putet esse an non. negaturum non arbitror. quod si est, nihil ergo illorum cadit in philo- ss sophiam, quae ut omnia reddat incerta, legem abrogat, artem nullam putat, rationem subuertit, regulam deprauat, scientiam funditus tollit. falsa igitur illa omnia, quia in rem semper incertam et adhuc nihil explicantem cadere non possunt. nulla itaque ratio uel scientia uel lex bene uiuendi nisi in hac unica et uera et caelesti sapientia constituta est, quae philosophis fuerat ignota. nam illa terrena quoniam falsa est, uaria et multiplex sibique tota contraria est. et sicut unus est huius mundi constitutor et rector deus, una ueritas, ita unam esse ac simplicem sapientiam necesse est, quia quidquid est uerum ac bonum, id perfectum esse non potest, nisi fuerit singulare. quodsi philosophia uitam posset instruere, nulli alii nisi philosophi essent boni et qui eam non didicissent, essent omnes semper mali. cum uero innumerabiles exsistant et semper extiterint qui sint aut fuerint sine ulla doctrina boni, ex philosophis autem perraro fuerit qui aliquid in uita fecerit laude dignum, quis est tandem qui non uideat eos homines uirtutis, qua ipsi egent, non esse doctores? nam si quis mores eorum diligenter inquirat, inueniet iracundos cupidos libidinosos adrogantes proteruos et sub obtentu sapientiae sua uitia celantes, tum domi facientes ea quae in scolis arguissent. mentior fortasse accusandi gratia: nonne id ipsum Tullius et fatetur et queritur? quotus quisque inquit philosophorum inuenitur qui sit ita moratus, ita animo ac uita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam (suam) non ostentationem scientiae, sed legem uitae putet? qui obtemperet ipse sibi et decretis pareat suis? uidere licet alios tanta leuitate et iactatione, ut iis fuerit non didicisse melius, alios pecuniae cupidos, alios gloriae, multos libidinum seruos, ut cum eorum uita mirabiliter pugnet oratio. Nepos quoque Cornelius ad eundem Ciceronem ita scribit: tantum abest ut ego magistram putem esse uitae philosophiam beataeque uitae perfectricem, ut nullis magis existimem opus esse magistros uiuendi quam plerisque qui in ea disputanda uersantur. uideo enim magnam partem eorum qui in schola de pudore (et) continentia praecipiant argutissime, eosdem in omnium libidinum cupiditatibus uiuere. item Seneca in Exhortationibus plerique inquit philosophorum tales sunt, diserti in conuicium suum. quos si audias in auaritiam, in libidinem, in ambitionem perorantes, indicium professos putes: adeo redundant ad ipsos maledicta in publicum missa. quos non aliter intueri decet quam medicos, quorum tituli remedia habent, puxides uenena. quosdam uero nec pudor uitiorum tenet, sed patrocinia turpitudini suae fingunt, ut etiam honeste peccare uideantur. — faciet sapiens inquit idem Seneca etiam quae non. probabit, ut etiam ad maiora transitum inueniat, nec relinquet mores bonos, sed tempori aptabit, et quibus alii utuntur in gloriam aut uoluptatem, utetur agendae rei causa. deinde paulo post: omnia quae luxuriosi faciunt quaeque inperiti, faciet et sapiens, sed non eodem modo eodemque proposito. atquin nihil interest quo animo facias quod fecisse uitiosum est, quia facta cernuntur, animus non uidetur. Aristippo Cyrenaicorum magistro cum Laide nobili scorto fuit consuetudo. quod flagitium grauis ille philosophiae doctor sic defendebat, ut diceret multum inter se et ceteros Laidis amatores interesse, quod ipse haberet Laidem, alii a Laide haberentur. o praeclara et bonis imitanda sapientia! huic uero liberos in disciplinam dares, ut discerent habere meretricem? aliquid inter se ac perditos interesse dicebat, scilicet quod illi bona sua perderent, ipse gratis luxuriaretur. in quo tamen sapientior meretrix fuit: quae philosophum habuit pro lenone, ut ad se omnis iuuentus doctoris exemplo et auctoritate corrupta sine ullo pudore concurreret. quid ergo interfuit quo animo philosophus ad meretricem famosissimam commearet, cum eum populus et riuales sui uiderent omnibus perditis nequiorem? nec satis fuit ita uiuere, sed docere etiam libidines coepit ac mores suos de lupanari ad scolam transtulit disserens uoluptatem corporis esse summum bonum. quae doctrina exsecrabilis et pudenda non in corde philosophi, sed in sinu meretricis est nata. nam quid ego de Cynicis loquar, quibus in propatulo coire cum coniugibus mos fuit? quid mirum si a canibus, quorum uitam imitantur, etiam uocabulum nomenque traxerunt? nullum igitur m hac disciplina magisterium uirtutis est, cum etiam illi qui honestiora praecipiunt, aut non faciant ipsi quae suadent aut si faciunt, quod raro accidit, non disciplina eos ad rectum, sed natura producat, quae saepius etiam indoctos inpellit ad laudem.

← Faith and Obedience