Lactantius — Divine Institutes 3.10
Therefore man's highest good is in religion alone. For the rest, even what are thought proper to man, are also found in the other animals. When they distinguish and recognize their voices by their own marks among themselves, they seem to converse. Some account of laughing also appears in them when, ears stroked and mouth contracted and eyes dissolved into play, they either frolic toward a man or their own.
What of spouses and their own offspring? Do they not impart something like mutual love and indulgence? Those that look ahead for themselves into the future and store foods have something of human wisdom. Religion, then, is to be served; he who does not undertake it casts himself to the earth and, following beasts' life, renounces humanity.
Therefore the unskilled are wiser who, even if they err in choosing religion, nevertheless remember their nature and condition—whereas philosophers who remove religion lose the very thing that makes man more than beast.
Latin
Summum igitur hominis bonum in sola religione est. nam cetera, etiam quae putantur esse homini propria, in ceteris quoque animalibus reperiuntur. cum enim suas uoces propriis inter se notis discernunt atque dinoscunt, conloqui uidentur. ridendi quoque ratio apparet in his aliqua, cum demulsis auribus contractoque rictu et oculis in lasciuiam resolutis aut homini adludunt aut suis. quid coniugibus ac fetibus propriis? nonne aliquid amori mutuo et indulgentiae simile inpertiunt? iam illa quae sibi prospiciunt in futurum et cibos reponunt, habent utique prouidentiam. rationis quoque signa in multis deprehenduntur. nam quando utilia sibi adpetunt, malo cauent, periculum uitant, latibula sibi parant in plures exitus dispatentia, profecto aliquid intellegunt. potest aliquis negare illis inesse rationem, cum hominem ipsum saepe deludant? nam quibus generandi mellis officium est, cum adsignatas incolunt sedes, castra muniunt, domicilia inenarrabili arte componunt, regi suo seruiunt, nescio an in his sit perfecta prudentia. incertam igitur est utrumne illa quae homini tribuuntur communia sint cum aliis uiuentibus, religionis certe sunt expertia. equidem sic arbitror, uniuersis animalibus datam esse rationem, sed mutis tantummodo ad uitam tuendam, homini etiam ad propagandam. et quia in homine ratio ipsa perfecta est, sapientia nominatur, quae in hoc eximium facit hominem, quod soli datum est intellegere diuina. qua de re Ciceronis uera sententia est: ex tot inquit generibus nullum est animal praeter hominem quod habeat notitiam aliquam dei, ipsisque in hominibus nulla gens est neque tam mansueta neque tam fera, quae non etiamsi ignoret qualem haberi deum deceat, tamen habendum sciat. ex quo efficitur ut is agnoscat deum, qui unde ortus sit quasi recordetur. qui ergo philosophi uolunt animos omui metu liberare, tollunt etiam religionem et orbant hominem suo proprio ac singulari bono: quod est a recte uiuendo atque ab omni humanitate diiunctum, quia deus ut cuncta uiuentia subiecit homini, sic ipsum hominem sibi. nam quid est cur idem ipsi disputent eo dirigendam esse mentem quo uultus erectus est? si enim nobis in caelum spectandum est nihil utique aliut quam ob religionem, si religio tollitur, nulla nobis ratio cum caelo est. itaque aut eo spectandum est aut in terram procumbendum. in terram procumbere ne si uelimus quidem possumus, quorum status rectus est. in caelum igitur spectandum est, quo natura corporis prouocat. quod si constat esse faciendum, aut ideo faciendum est, ut religioni seruiamus, a.ut ideo, ut rationem rerum caelestium cognoscamus. sed rationem rerum caelestium cognoscere nullo modo possumus, quia nihil eiusmodi potest cogitando inueniri, sicut supra docui. religioni ergo seruiendum est, quam qui non suscipit, ipse se prosternit in terram et uitam pecudum secutus humanitate se abdi-. cat. sapientiores igitur inperiti, qui etiamsi errant in religione deligenda, tamen naturae suae condicionisque meminerunt.