Lactantius — Divine Institutes 2.3
But what does it profit to harangue the crowd and the unskilled this way, when we see even learned and prudent men, though they understand the vanity of the religions, nevertheless somehow by a certain wickedness persist in culting the very things they condemn?
Cicero understood that what men adore is false. For when he had said many things that avail for overturning the religions, he nevertheless says those things are not to be disputed among the people, lest such debate extinguish the publicly undertaken religions. What will you do with one who, though he senses he errs, willingly dashes himself against the stones?
So they keep publicly what privately they know is empty; the office of opening the truth is given to us, to whom God handed knowledge of the truth. Four later books will serve explaining it; meanwhile we uncover the false as we began.
Latin
Sed quid prodest ad uulgus et ad homines inperitos hoc modo contionari, cum uideamus etiam doctos ac prudentes uiros, cum religionum intellegant uanitatem, nihilo minus tamen in iis ipsis quae damnant colendis nescio qua prauitate perstare? intellegebat Cicero falsa esse quae homines adorarent. nam cum multa dixisset quae ad euersionem religionum ualerent, ait tamen non esse illa uulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis extinguat. quid eo facias, qui cum errare se sentiat, ultro ipse in lapides inpingat, ut populus omnis offendat, ipsi sibi oculos eruat, ut omnes caeci sint? qui nec de aliis bene mereatur quos patitur errare nec de se ipso qui alienis accedit erroribus nec utitur tandem sapientiae suae bono, ut factis impleat quod mente percepit, sed prudens et sciens pedem laqueo inserit, ut simul cum ceteris quos liberare ut prudentior debuit et ipse capiatur. quin potius si quid tibi, Cicero, uirtutis est, experire populum sapientem. digna res est ubi omnes eloquentiae tuae exersas non enim uerendum est ne te in tam bona causa deciciat deficiat oratio, qui saepe etiam malas copiose ac fortiter decendisti defendisti . sed nimirum Socratis carcerem times ideoque pattoruium patrocinium ueritatis suscipere non audes. at mortem ut sapretts sapiens contemnere debuisti, et erat multo pulchrius ut ob benedicta potius quam ob maledicta morerere, nec plus tibi laudis Philippicae adferre potuerunt quam discussus error geueris humani et mentes hominum ad sanitatem tua disputatione reuocatae. sed concedamus timiditati, quae in sapiente esse non debet: quid ergo ipse in eodem uersaris errore? uideo te terrena et manu facta uenerari: uana esse intellegis et tamen eadem facis quae faciunt ii quos ipse stultissimos confiteris. quid igitur profuit uidisse te ueritatem, quam nec defensurus esses nec secuturus? sed libenter errant etiam ii qui errare se sentiunt: quanto magis uulgus indoctum, quod pompis inanibus gaudet animisque puerilibus spectat omnia, oblectatur friuolis et specie simulacrorum capitur nec ponderare secum unam quamque rem potest, ut intellegat nihil colendum esse quod oculis mortalibus cernitur, quia mortale sit necesse est! nec mirandum est si deum non uideat, cum ipsi ne hominem quidem uideant quem uidere se credunt. hoc enim quod oculis subiectum est non homo, sed hominis receptaculum est: cuius qualitas et figura non ex liniamentis uasculi quo continetur, sed ex factis ac moribus peruidetur. qui ergo colunt simulacra, corpora sunt hominibus carentia, quia se corporalibus dediderunt nec uident plus aliquid mente quam corpore, cum sit animi officium ea subtilius cernere quae acies corporalis non potest intueri. quos homines idem ille philosophus ac poeta grauiter accusat tamquam humiles et abiectos, qui contra naturae suae rationem ad ueneranda se terrena prosternant. ait enim: et faciunt animos humiles formidine diuum depressosque premunt ad terram. aliut quidem ille cum haec diceret, sentiebat, nihil utique colendum esse, quoniam dii humana non curent. denique alio loco religiones et cultus deorum inane esse officium confitetur: nec pietas ulla est uelatum saepe uideri uertere se ad lapidem atque omnis accedere ad aras et procumbere humi prostratum et pandere palmas ante deum delubra nec aras sanguine multo spargere quadrupedum nec uotis nectere uota. quae profecto si cassa sunt, non oportet sublimes et excelsos animos auocari atque in terram premi, sed nihil aliut quam caelestia cogitare. inpugnatae sunt ergo a prudentioribus falsae religiones, quia sentiebant esse falsas, sed non est inducta uera, quia qualis aut ubi esset ignorabant. itaque sic habuerunt tamquam nulla esset omnino, quia ueram non poterant inuenire, et eo modo inciderunt in errorem multo maiorem quam illi qui falsam tenebant. nam isti fragilium cultores quamuis sint inepti, quia caelestia constituunt in rebus corruptibilibus atque terrenis, aliquid tamen sapientiae retinent et habere ueniam possunt, qui summum hominis officium etsi non re ipsa, tamen proposito tenent, siquidem hominum atque mutorum uel solum uel certe maximum in religione discrimen est. hi uero quanto fuerunt sapientiores, quod intellexerunt falsae religionis errorem, tanto sunt facti stultiores, quod esse aliquam ueram non putauerunt. itaque quoniam facilius cst de alienis iudicare quam de suis, dum aliorum praecipitium uident, non prospexerunt quid ante pedes suos esset. in utraque igitur parte et summa stultitia inuenitur et odor quidam sapientiae, ut possis dubitare quos dicas potissimum stultiores, illosne qui falsam religionem suscipiunt an eos qui nullam. sed ut dixi uenia coucedi potest inperitis et qui se sapientes non esse fateantur: iis uero non potest, qui sapientiam professi stultitiam potius exhibent. non sum equidem tam iniquus, ut eos putem diuinare debuisse ut ueritatem per se ipsos inuenirent, quod ego fieri non posse confitear, sed hoc ab iis exigo quod ratione ipsa praestare potuerunt. facerent enim prudentius, si et intellegerent esse aliquam ueram religionem et falsis inpugnatis aperte pronuntiarent eam quae uera esset ab hominibus non teneri. sed mouerit eos fortasse illut, quod si qua esset uera religio, exereret se ac uindicaret nec pateretur esse aliut quicquam. uidere enim nullo modo poterant quare aut a quo et quemadmodum religio uera opprimeretur, quod est diuini sacramenti et caelestis arcani: id uero nisi doceatur, aliquis scire nullo pacto potest. summa rei haec est. mperiti et iusipieutes falsas reiigioucs pro ueris habent, quia neque ueram sciunt neque falsam intellegunt, prudentiores autem quia ueram nesciunt, aut in his quas falsas esse intellegunt perseuerant, ut aliquid tenere uideantur, aut omnino nihil colunt, ne incidant in errorem, cum id ipsum maximi sit erroris, uitam pecudum sub figura hominis imitari. falsum uero intellegere est quidem sapientiae, sed humanae, ultra hunc gradum procedi ab homine non potest, itaque multi philosophorum religiones ut docui sustulerunt: uerum autem scire diuinae sapientiae est; homo autem per se ipsum peruenire ad hanc scientiam non potest, nisi doceatur a deo. ita philosophi quod summum fuit humauae sapicntiae adsecuti sunt, ut intellegerent quid non sit: illud adsequi nequiuerunt, ut dicerent quid sit. nota Ciceronis uox est: utinam tam facile uera inuenire possem quam falsa conuincere. quod quia uires humanae condicioiiis excedit, eius officii facultas nobis adtributa est, quibus tradidit deus scientiam ueritatis. cui explicandae quattuor posteriores libri seruient: nunc interim falsa ut coepimus detegamus.