true-worship

Lactantius, Divine Institutes 2.16

Lactantius · c. 250–c. 325 AD

Of these are the inventions: astrology and haruspicy and augury and the very things called oracles and necromancy and the magic art and whatever else of evils men practice openly or secretly—all which are false through themselves, as the Erythraean Sibyl testifies.

But the same authors by their presence make them believed true: so they delude men's credulity with pretended divinity, because it does not profit them to open the truth. These are who teach to fashion images and simulacra, and by these arts they have made old among all nations the knowledge of the true and singular God.

Ruined by their own vices they rage and run wild in order to ruin. Therefore they also invented human victims, themselves enemies of the human race, so that they might devour as many souls as possible.

Latin

Eorum inuenta sunt astrologia et haruspicina et auguratio et ipsa quae dicuntur oracula et necromantia. et ars magica et quidquid praeterea malorum exercent homines uel palam uel occulte: quae omnia per se falsa sunt, ut Sibylla Erythraea testatur: έπεὶ πλάνα πάντα τάδ\' έστιν, ὅσσαπερ ἄϕρονες ἄνδρες έρευνῶσιν ϰατὰ ήμαρ . sed idem ipsi auctores praesentia sua faciunt ut uera esse credantur: ita hominum credulitatem mentita diuinitate deludunt, quod illis uerum aperire non expedit. ht sunt qm nngere imagines et simulacra docuerunt, qui ut hominum mentes a cultu ueri dei a.uerterent, effictos mortuorum regum uultus et ornatos exquisita pulchritudine statui consecrarique fecerunt et illorum sibi nomina quasi personas aliquas induerunt. sed eos magi et ii quos uere maleficos uulgus appellat, cum artes suas exsecrabiles exercent, ueris suis nominibus cient, illis caelestibus quae in litteris sanctis leguntur. hi porro incesti ac uagi spiritus ut turbent omnia et errores humanis pectoribus offundant, serunt ac miscent falsa cum ueris. ipsi enim caelestes multos esse finxerunt unumque omnium regem Iouem eo, quod multi sint in caelo spiritus angelorum et unus dominus ac parens omnium deus: sed ueritatem mentitis nominibus inuolutam ex oculis abstulerunt. nam deus, ut m principio docui, neque nomine, cum solus sit, eget neque angeli, cum sint inmortales, dici se deos aut patiuntur aut uolunt: quorum. unum solumque officium est seruire nutibus dei nec omnino quicquam nisi iussu facere. sic enim mundum regi a deo dicimus ut a rectore prouinciam: cuius apparitores nemo socios esse in regenda. prouincia dixerit, quamuis illorum ministerio res geratur. et hi tamen possunt aliquid praeter iussa rectcris per ipsius ignorantiam, quae est condicionis humanae: ille autem praeses mundi et rector uniuersi, qui scit omnia, cuius diuinis oculis nihil saeptum est, solus habet rerum omnium potestatem nec est in angelis quicquam nisi parendi necessitas. itaque nullum sibi honorem tribui uolunt, quorum honor omnis in deo est, illi autem qui desciuerunt a dei ministerio, quia sunt ueritatis inimici et praeuaricatores dei, nomen sibi et cultum deorum uindicare conantur, non quo ullum honorem desiderent — quis enim perditis honor est? — nec ut deo noceant, cui noceri non potest, sed ut hominibus: quos nituntur a cultu et notitia uerae maiestatis auertere, ne inmortalitatem possint adipisci, quam ipsi sua nequitia perdiderunt. offundunt itaque tenebras et ueritatem caligine obducunt, ne dominum, ne patrem suum norint, et ut facile inliciant, in templis se occulunt et sacrificiis omnibus praesto adsunt eduntque saepe prodigia, quibus obstupefacti homines fidem commodent simulacris diuinitatis ac numinis. inde est quod ab augure lapis noua-cula incisus est, quod Iuno Veiens migrare se Romam uelle respondit, quod Fortuna Muliebris periculum denuntiauit, quod Claudiae manum nauis secuta. est, quod in sacrilegos et Iuno nudata et Locrensis Proserpina. et Ceres Milesia uindicauit et Hercules de Appio et Iuppiter de Atinio et Minerua. do Caesare, hinc quod serpens urbem Romam pestilentia liberauit Epidauro accersitus. nam illuc daemoniarches ipse in figura sua sine ulla dissimulatione perlatus est, siquidem legati a.d eam rem missi draconem secum mirae magnitudinis aduexerunt. in oraculis autem uel maxime fallunt, quorum praestrigias profani a ueritate intellegere non possunt, ideoque ab ipsis adtribui putant et imperia et uictorias et opes et euentus prosperos rerum, denique ipsorum nutu saepe rem publicam periculis inminentibus liberatam, quae pericula et responsis denuntiauerint et sacrificiis placati auerterint. sed omnia ista fallaciae sunt. nam cum dispositiones dei praesentiant, quippe qui ministri eius fuerunt, interponunt se in his rebus, ut quaecumque a deo uel facta sunt uel fiunt, ipsi potissimum facere aut fecisse uideantur, et quotiens alicui populo uel urbi secun- , dum dei statutum boni quid inpendet, illi se id facturos uel prodigiis uel somniis uel oraculis pollicentur, si sibi templa, si honores, si sacrificia tribuantur. quibus datis cum illut acciderit quod necesse est, summam sibi pariunt uenerationem. hinc templa deuouentur et nouae imagines consecrantur, mactantur greges hostiarum, sed cum haec facta sunt, nihilo minus tamen uita et salus eorum qui haec fecerint immolatur. quotiens autem pericula impendent, ob aliquam se ineptam et leuem causam profitentur iratos, sicut Iuno Varroni, quod formonsum puerum in tensa lorus ad exuuias tenendas conloca.cerat: et ob hanc causam Romanum nomen aput Cannas paene deletum est. quodsi luno alterum Ganymeden uerebatur, cor iuuentus Romana luit poenas? uel si dii tantummodo duces curant, ceteram multitudinem neclegunt, cur Varro solus euasit qui hoc fecit et Paulus qui nihil meruit occisus est? uidelicet nihil tunc Romanis accidit fatis lunonis iniquae, cum Hannibal duos exercitus populi Romani et astu et uirtute confecit. nam Juno audere non poterat aut Carthaginem defendere, ubi arma eius et currus fuit, aut Romanis nocere, quia progeniem — Troiano a sanguine duci audierat, Tyrias olim quae uerteret arces. sed illorum sunt isti lusus, qui sub nominibus mortuorum delitiscentes uiuentibus plagas tendunt. itaque siue illut periculum quod imminet uitari potest, uideri uolunt id placati auertisse, siue non potest, id agunt ut propter illorum contemptum accidisse uideatur. ita sibi aput homines qui eos nesciunt auctoritatem pariunt ac timorem. hac uersutia et his artibus notitiam dei ueri et singularis apud omnes gentes inueterauerunt. suis enim uitiis perditi saeuiunt et grassantur, ut perdant. idcirco etiam humanas hostias excogitauerunt, ipsi hostes generis humani, ut quam multas deuorent animas.

← true-worship