Lactantius — Divine Institutes 2.13
But God afterward, when he saw the circle of the earth filled with malice and crimes, decided to destroy the human race by flood. Yet to repair the multitude he chose one who, among all corrupted, remained a singular example of justice. This one, when he was six hundred years old, built an ark as God had commanded him, in which he himself with wife and three sons and as many daughters-in-law was preserved when water covered all the highest mountains.
Then with the world dried, God, having cursed the injustice of the prior age, lest again length of life be cause of inventing evils, gradually diminished the age of life through successive generations. Afterward peoples wandering from knowledge of God began to be.
Therefore they err who contend that cults of the gods were from the beginning of things and that gentile religion is prior to God's religion, which they think invented later, because they are ignorant of the fountain and origin of truth.
Latin
Deus autem postea cum uideret orbem terrae malitia et sceleribus obpletum, statuit humanum genus diluuio perdere. sed tamen ad multitudinem reparandam delegit unum, quod corruptis omnibus singulare iustitia supererat exemplum. hic cum sescentorum esset annorum, fabrica-uit arcam, sicut ei praeceperat deus, in qua ipse cum coniuge ac tribus filiis totidemque nuribus reseruatus est, cum aqua uniuersos montes altissimos operuisset. deinde orbe siccato exsecratus iniustitiam prioris saeculi deus, ne rursus longitudo uitae causa esset excogitandorum malorum, paulatim per singulas progenies deminuit hominis aetatem atque in centum et uiginti annis metam conlocauit, quam transgredi non liceret. ille uero cum egressus esset ex arca, sicuti sanctae litterae docent, terram studiose coluit ac uineam sua manu seuit. unde arguuntur qui auctorem uini Liberum putant. ille enim non modo Liberum, sed etiam Saturnum atque Uranum multis antecessit aetatibus. qua ei uinea cum primum fructum cepisset, laetus factas bibit usque ad ebrietatem iacuitque nudus. quod cum uidisset unus ei filiis, cui nomen fuit Cham, non texit patris nuditatem, sed egressus etiam fratribus indicauit. at illi sumpto pallio intrauerunt auersis uultibus patremque texerunt. quae facta cum pater recognosset, abdicauit atque expulit filium. at ille profugus in eius terrae parte consedit quae nunc Arabia, nominatur, eaque terra de nomine eius Chanaan dicta est et posteri eius Chananaei. haec fuit prima gens quae deum ignoranit, quoniam princeps eius et conditor cultum dei a patre non accepit maledictus ab eo: itaque ignorantiam diuinitatis minoribus suis reliquit. ab hac gente proximi quique populi multitudine increscente fluxerunt. ipsius autem patris posteri Hebraei dicti: penes quos religio dei resedit. sed et ab his postea multiplicato in inmensum numero cum eos angustiae locorum suorum capere non possent, tum adulescentes uel missi a parentibus uel sua sponte, cum rerum penuria cogeret, profugi ad quaerendas sibi nouas sedes huc atque illuc dispersi omnes insulas et orbem totum repleuerunt et a stirpe sanctae radicis auulsi nouos sibi mores atque instituta pro arbitrio condiderunt. sed omnium primi qui Aegyptum occupauerant caelestia. suspicere atque adorare coeperunt. et quia neque domiciliis tegebantur propter aeris qualitatem nec ullis in ea regione nubibus subtexitur caelum, cursus siderum et effectus nota-uerunt, dum ea saepe uenerantes curiosius ac liberius intuentur. postea deinde portentificas animalium Sguras quas colerent commenti sunt quibusdam prodigiis inducti, quorum mox auctores aperiemus. ceteri autem qui per terram dispersi fuerant admirantes elementa mundi, caelum solem terram mare, sine ullis imaginibus ac templis uenerabantur et his sacrificia in aperto celebrabant, donec processu temporum potentissimis regibus templa et simulacra fecerunt eaque uictimis et odoribus colere instituerunt. sic aberrantes a notitia dei gentes esse coeperunt. errant igitur qui deorum cultus ab exordio rerum fuisse contendunt et priorem esse gentilitatem quam dei religionem, quam putant posterius inuentam, quia. fontem atque originem ueritatis ignorant. nunc ad principium mundi reuertamur.