Lactantius — Divine Institutes 1.9

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

Hercules, who for virtue is counted most famous and as it were an Africanus among the gods—did he not pollute the circle of the earth, which he is said to have traversed and purged, with debaucheries, adulteries, and lusts?

No wonder, since he was born of Alcmena's adultery. What finally could there be of the divine in him who, himself handed over to his own vices, covered both males and females with infamy against all laws?

He who saw his own sinews burn and melt, who buried his bones and ashes on Mount Oeta—for which service Philoctetes received his arrows—showed himself mortal, not a god.

Latin

Hercules, qui ob uirtutem clarissimus et quasi Africanus inter deos habetur, nonne orbem terrae, quem peragrasse ac purgasse narratur, stupris adulteriis libidinibus inquinauit? nec mirum, cum esset adulterio genitus Alcimenae. quid tandem potuit in eo esse diuini, qui suis ipse uitiis mancipatus et mares et feminas contra omnes leges infamia flagitio dedecore adfecit? sed ne illa quidem quae magna et mirabilia gessit talia iudicana sunt, ut uirtutibus diuinis tribuenda uideantur. quid enim tam magnificum, si leonem aprumque superauit, si aues deiecit sagittis, si regium stabulum egessit, si uiraginem uicit cingulumque detraxit, si equos feroces cum domino interemit? opera sunt ista fortis uiri, hominis tamen. illa enim quae : uicit fragilia et mort-alIa fuerunt. nulla est enim quod ait orator tanta uis, quae non ferro ac uiribus debilitari frangique possit: animum uincere, iracundiam cohibere fortissimi est: quae ille nec fecit umquam nec potuit. haec qui faciat, non ego eum cum summis uiris comparo, sed simillimum deo iudico. uellem adiecisset de libidine luxuria cupiditate insolentia, ut uirtutem eius inpleret, quem deo similem iudicabat. non enim fortior putandus est qui leonem quam qui uiolentam et in se ipso inclusam feram superat, iracundiam, aut qui rapacissimas uolucres deiecit quam qui cupiditates auidissimas cohercet, aut qui Amazonem bellatricem quam qui libidinem uincit pudoris ac famae debellatricem, aut qui fimum (de) stabulo quam qui uitia de corde suo egerit, quae magis sunt perniciosa quia domestica et propria mala sunt, quam illa quae et uitari poterant et caueri. ex quo fit ut ille solus uir fortis debeat iudicari, qui temperans et moderatus et iustus est. quodsi cogitet aliquis quae sint dei opera, iam haec omnia quae mirantur homines ineptissimi ridicula iudicabit. illa enim non diuinis uirtutibus, quas ignorant, sed infirmitate suarum uirium metiuntur. nam illut quidem nemo negauit, Herculem non Eurystheo tantum seruisse regi, quod aliquatenus honestum uideri potest, sed etiam inpudicae mulieri Omphalae, quae illum uestibus suis indutum sedere ad pedes suos iubebat pensa facientem. detestabilis turpitudo! sed tanti erat uoluptas. \'quid tu?\' inquiet aliquis \'poetisne credendum putas?\' quidni putem? non enim Lucilius ista narrat aut Lucianus, qui diis et hominibus non pepercit, set ii potissimum, qui deorum laudes canebant. quibus igitur credemus, si fidem laudantibus non habemus? qui hos mentiri putat, proferat alios quibus credamus auctores, qui nos doceant qui sint isti dii, quomodo, unde orti, quae sit uis eorum, qui numerus, quae potestas, quid in iis admirabile, quid cultu dignum, quod denique certius ueriusque mysterium. nullos dabit. credamus igitur istis, qui non ut reprehenderent sunt locuti, sed ut praedicarent. nauigauit ergo cum Argonautis expugnauitque Troiam iratus Laomedonti ob negatam sibi pro filiae salute mercedem. unde quo tempore fuerit apparet. idem furore atque insania percitus uxorem suam cum liberis interemit. hunc homines deum putant! sed Philocteta heres eius non putauit, qui facem supposuit arsuro, qui artus eius ac neruos cremari ac diffluere uidit, qui ossa eius et cineres in Oetaeo monte sepeliuit, pro quo munere sagittas eius accepit.

← true-worship