Lactantius — Divine Institutes 1.17
For these reasons the Stoics interpret the gods otherwise, and because they do not see what is in the truth, they try to join them with the reason of natural things.
Cicero, following them, gave this sentence about the gods and their religions.
Natural allegory cannot save cults that miss what is truly divine.
Latin
Ob has rationes Stoici aliouersus deos interpretantur, et quia non peruident quid sit in uero, conantur eos cum rerum naturalium ratione coniungere. quos Cicero secutus de diis ac religionibus eorum hanc sententiam tulit: uidetisne igitnr, ut a physicis rebus bene atque utiliter inuentis tracta ratio est ad commenticios ac fictos deos? quae res genuit falsas opiniones erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles. et formae enim nobis deorum et aetates et uestitus ornatusque noti sunt, genera praeterea, coniugia cognationes omniaque traducta ad similitudinem inbecillitatis humanae. quid planius, quid uerius dici potest? Romanae philosophiae princeps et amplissimo sacerdotio praeditus commenticios ac fictos deos arguit, quorum cultus superstitiones paene aniles esse testatur, falsis opinionibus erroribusque turbulentis implicatos esse homines queritur. nam totus liber tertius de natura deorum omnes funditus religiones euertit ac delet. quid ergo a nobis expectatur amplius? num eloquentia superare possumus Ciceronem? minime id quidem, sed fiducia illi defuit ignoranti ueritatem, quod ipse simpliciter in eodem opere confitetur. ait enim facilius posse se dicere quid non sit quam quid sit, hoc est falsa se intellegere, uera nescire. clarum est igitur homines fuisse illos qui dii putantur et eorum memoriam post mortem consecratam. ideo et aetates diuersae sunt et certae imagines singulorum, quod in eo habitu et aetate simulacra eorum configurata sunt, in qua quemque mors deprehendit. consideremus si placet aerumnas infelicium deorum. Isis filium perdidit, Ceres filiam, expulsa et per orbem terrae iactata Latona uix insulam paruam in qua pareret inuenit. Deum Mater et amauit formosum adulescentem et eundem cum paelice deprehensum exsectis uirilibus semiuirum reddidit et ideo nunc sacra eius a Gallis sacerdotibus celebrantur. Iuno paelices acerrime persecuta est, quia parere ipsa non potuit ex fratre. insulam Samum scribit Varro prius Partheniam nominatam, quod ibi Iuno adoleuerit ibique etiam Ioui nupserit. itaque nobilissimum et antiquissimum templum eius est Sami et simulacrum in habitu nubentis figuratum et sacra eius anniuersaria nuptiarum ritu celebrantur. si ergo adoleuit, si fuit uirgo primo, postea mulier, hominem fuisse qui non intellegit, pecudem se fatetur. quid loquar obsceuitatem Veneris omnium libidinibus prostitutae non deorum tantum, sed et hominum? haec enim ex famoso Martis stupro genuit Harmoniam, ex Mercurio Hermaphroditum, qui est natus androgynus, ex Ioue Cupidinem, ex Anchise Aenean, ex Bute Erycem; ex Adonio quidem nullum potuit, quod etiamtum puer ab apro ictus occisus est. quae prima, ut in Historia Sacra continetur, artem meretriciam instituit auctorque mulieribus in Cypro fuit, uti uulg(at)o corpore quaestum facerent: quod idcirco imperauit, ne sola praeter alias mulieres inpudica et uirorum adpetens uideretur. etiamne haec habet aliquid numinis, cuius plura numerantur adulteria quam partus? sed ne illae quidem uirgines inlibatam castitatem seruare potuerunt. unde enim putemus Erichthonium esse natum? an ex terra, ut poetae uideri uolunt? at res ipsa clamat. nam cum Vulcanus diis arma fecisset eique Iuppiter optionem dedisset praemii quod uellet postulandi iurassetque ut solebat per infernam paludem se nihil negaturum, tum faber claudus Mineruae nuptias postulauit. t hic luppiter Optimus Maximus tanta religione constrictus abnuere non potuit, Mineruam tamen monuit repugnare pudicitiamque defendere. tum in illa conluctatione Vulcanum in terram effudisse aiunt, unde sit Erichthonius natus, idque illi nomen inpositum ὰπὸ τη̃ς ἒριδος xal χθονός id est ex certamine atque humo. cur igitur uirgo eum puerum cum dracone conclusum et obsignatum tribus uirginibus Cecropidis commendauit? euidens ut opinor incestum, quod nullo modo possit colorari. altera cum paene amatorem suum perdidisset, qui erat turbatis distractus equis, praestantissimum medicum Asclepium curando iuueni aduocauit eumque sanatum secretis alma recondit sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat, solus ubi in siluis Italis ignobilis aeuum exigeret uersoque ubi nomine Virbius esset. quid sibi uult haec tam diligens, tam sollicita curatio? quid secretae sedes? quid relegatio uel tam longe uel ad mulierem uel in solitudinem? quid deinde nominis commutatio? postremo quid equorum tam pertinax abominatio? quid significant haec omnia nisi conscientiam stupri et amorem minime uirginalem? erat plane cur tantum laborem pro tam fideli iuuene susciperet, qu amanti nouercae obsequium pernegarat.