Direct quotation
Against Julian 3.21.42
I will give a brief reminder, so that what has been argued throughout the book may remain in the reader’s heart.
Whoever keeps natural desire within its proper measure uses a good thing well. Whoever does not keep within its measure uses a good thing badly. Whoever, out of love for holy virginity, has renounced even that proper measure does better by not using a good thing. Confident of their health and strength, they have rejected remedies so that they may engage in glorious contests.
Latin
Breviter admonere te - dicis - ut lectoris pectori haereat, quod toto libro abs te gestum est
Concupiscentiae naturalis qui modum tenet - inquis - bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur; qui autem etiam ipsum modum sanctae virginitatis amore contempserit bono melius non utitur; confidentia quippe suae salutis - inquis - et roboris, contempsit remedia, ut gloriosa posset exercere certamina
Sanctam virginitatem confidentia suae salutis et roboris contempsisse remedia, ut gloriosa posset exercere certamina
quae verecundis manibus et confovet aestuantes, et laudat tali remedio non egentes
Quando ego istam concupiscentiam morbum esse dico, quare tu negas, qui tamen ei necessarium remedium confiteris? Si agnoscis remedium, agnosce morbum: si negas morbum, nega remedium. Rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti veritati: nemo providet remedium sanitati